4222.
Quod correspondentiam Maximi Hominis cum illis quae apud hominem, attinet, illa est cum omnibus et {1} singulis ejus, nempe cum ejus organis, membris et visceribus, et quidem in tantum ut non detur
aliquod organum (c)et membrum in corpore, nec aliqua pars in organo et membro, ne quidem aliqua particula partis, cum qua non correspondentia sit; notum est quod unumquodvis organum et unumquodvis
membrum in corpore, consistat ex partibus et ex partium partibus; sicut cerebrum, hoc in communi consistit {2} a cerebro proprie dicto, a cerebello, a medulla oblongata, et medulla spinali, nam
haec est continuatio aut quasi appendix; cerebrum autem proprie dictum consistit a pluribus membris quae sunt partes ejus, nempe a membranis quae dura mater et pia mater vocantur, a corpore calloso,
a corporibus {3} striatis, a ventriculis et cavis, a glandulis minoribus, a septis, in genere a substantia cineritia et a substantia medullari, praeter a sinubus, vasis sanguineis et plexibus; similiter
se habet cum organis sensoriis et motoriis corporis, et cum visceribus, quod ex anatomicis satis `notum est':
omnia illa in communi et in particulari correspondent exactissime Maximo Homini,
ac ibi totidem quasi caelis; caelum enim Domini similiter distinctum est in minores caelos, et hi in adhuc minores, et (o)hi in minimos, tandem in angelos, quorum unusquisque est exiguum caelum correspondens
maximo: caeli illi sunt distinctissimi inter se, unumquodvis pertinens ad commune suum, et communes caeli ad communissimum seu totum {5}, quod est Maximus Homo. @1 et cum omnibus
est I$ @2 consistat I$ @3 corporis I$ @4 constat$ @5 i ad$