4295.
`Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum':
quod significet caelum angelicum et ejus quale, constare potest ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Dominus quoad Divinum Naturale, de
qua prius {1}; et ex significatione `Dei, cujus nomen interrogavit,' et quoque `hominum cum quibus ut princeps contendit et praevaluit' quod sint vera et bona, ita ulla qui in veris et bonis sunt,
de qua supra n. 4287; et quia caelum angelicum est caelum ex veris et bonis, est illud in specie quod per `Deum et homines quibus Dominus praevaluit' significatur: angeli quoque in Verbo passim dicuntur
`dii,' et hoc es veris et bonis {2}; ut apud Davidem, Deus stetit in coetu Dei, in medio deorum (x)judicabit.... Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii
1, 6;
ubi quod coetus Dei, et dii, sint caelum angelicum, {3} manifeste patet: apud eundem, Quis in aethere comparabitur cum Jehovah, assimilabitur Jehovae in filiis deorum? Ps.
lxxxix 7 [A.V. 6]:
apud eundem, Confitemini Deo deorum,... confitemini Domino dominorum, Ps. cxxxvi 2, 3;
inde patet, ut quoque ex eo quod `cum Deo contendere ut princeps et praevalere'
nemo possit, pariter ex eo quod (c)is qui deus vocatur, nomen suum revelare non vellet, quod sit caelum angelicum, cum quo Dominus pugnavit; quod arcanum in his lateat, patet manifeste ex ipsis
his verbis `quare hoc interrogas ad nomen meum?', si enim Jehovah Deus fuisset, nomen non celavisset, nec interrogatum fuisset a Jacobo `quid nomen tuum?' nam interrogare nomen involvit alium
seu alios quam Ipsum Deum. [2] Quod Dominus in tentationibus pugnaverit tandem cum ipsis angelis, immo cum toto caelo angelico, est arcanum quod nondum detectum est; sed cum hoc ita se habet:
angeli
quidem in summa sapientia et intelligentia sunt, sed omnis sapientia et intelligentia illis est ex Divino Domini; ex seipsis seu ex proprio nihil sapientiae et intelligentiae habent; quantum itaque
in veris et bonis ex Divino Domini {4} sunt, tantum sapiunt et intelligunt; quod angeli ex seipsis nihil sapientiae et intelligentiae habeant, ipsi aperte confitentur, immo etiam indignantur si
quis illis aliquid sapientiae et intelligentiae tribuit, nam sciunt et percipiunt quod id foret derogare Divino quod Divinum est, ac sibi vindicare quod suum non est, ita furti spiritualis crimen
incurrere; dicunt quoque angeli quod omne proprium illorum sit malum et falsum, tam ex hereditario quam ex actuali vita in mundo cum fuerunt homines, n. 1880, et quod malum et falsum non sit {5} separatum
seu abstersum ab illis, et sic justificati, sed quod apud illos omne remaneat, at quod a Domino detineantur a malo et falso, et teneantur in bono et vero, n. 1581;
haec confitentur omnes angeli;
nec {6} aliquis in caelum admittitur nisi illa sciat et credat; alioquin enim non possunt in luce sapientiae et intelligentiae esse quae a Domino, proinde non in bono et vero; [3] inde quoque
sciri potest quomodo intelligendum quod `caelum non sit purum in oculis Dei,' ut apud Hiob. xv 15. Quia ita est, ut Dominus in ordinem caelestem redigeret universum caelum, etiam tentationes in Se
ab angelis admisit, qui quantum in proprio, tantum nec in bono et vero fuerunt; illa tentationes sunt omnium intimae, nam agunt solum in fines, ac tali subtilitate, ut nullatenus animadverti possit;
sed quantum non in proprio, tantum sunt in bono et vero, et tantum non tentare possunt praeterea angeli continue perficiuntur a Domino, et tamen nusquam in aeternum perfici possunt usque adeo ut
sapientia et intelligentia eorum comparari possit cum sapientia et intelligentia Divina Domini; sunt enim finiti, et Dominus Infinitus; finiti cum Infinito non datur comparatio. Ex his nunc constare
potest quid per `deum cum quo Jacob ut princeps contendit' intelligitur, ut et cur ille nomen suum non revelare vellet. @1 i saepius$ @2 i quae a Divino$ @3 sit caelum$
@4 `Divinis veris et bonis$ @5 `after abstersum$ @6 i imo$