4447.
Locutus Hamor cum illis dicendo': quod significet bonum Ecclesiae apud antiquos, constat a repraesentatione Hamoris, quod {1} sit ab antiquis, de qua n. 4431, nempe bonum Ecclesiae ab illis, nam
bonum Ecclesiae est `pater,' et verum inde, quod hic {2} Shechemus, est `filius,' inde etiam (t)per `patrem' in Verbo' significatur bonum, et per `filium' verum. Hic dicitur bonum Ecclesiae apud antiquos,
non autem bonum Ecclesiae Antiquae, hoc ob causam quia per Ecclesiam apud antiquos {3} intelligitur Ecclesia derivata ab Ecclesia Antiquissima quae luit ante diluvium, et per Ecclesiam Antiquam
intelligitur Ecclesia quae post diluvium; de binis illis Ecclesiis in praecedentibus aliquoties actum est, et ostensum quod Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, fuerit caelestis, sed Antiqua
Ecclesia quae post diluvium, fuerit spiritualis; de differentia utriusque etiam saepe actum est: [2] reliquiae Antiquissimae Ecclesiae quae caelestis, fuerunt adhuc in terra Canaane, et ibi cumprimis
apud illos qui (t)Hittaei et Hivaei vocabantur: quod non alibi, erat quia Antiquissima Ecclesia, quae vocata est Homo seu Adam, n. 478, 479, in terra Canaane fuit, proinde ibi hortus Edenis,
per quem ibi significata est intelligentia et sapientia hominum illius Ecclesiae, n. 100, 1588, et per arbores ibi perceptio eorum, n. 103, 1163, 2722, 2972; et quia intelligentia et sapientia per
hortum seu paradisum illum significata est, etiam ipsa Ecclesia per illum intelligitur, et quia Ecclesia, etiam caelum, et quia caelum, etiam in supremo sensu Dominus {4}; inde est quod terra Canaan
quoque significet in supremo sensu Dominum {5}, in sensu respectivo caelum, et quoque Ecclesiam, et in sensu singulari hominem Ecclesiae, n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705; et quoque inde {6}
est quod `terra' simpliciter nominata in Verbo simile significet, n. 566, 662, 1066, 1067, 1413, 1607, 3355; et quod novum caelum et nova terra sit Ecclesia nova quoad internum et externum ejus,
n. 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355 f. Quod Antiquissima Ecclesia fuerit in terra Canaan, videatur n. 567; et quod inde oriunda sint repraesentativa locorum, et quod ideo Abram (x)jussus sit illuc
ire, tum {7} quod terra illa data sit posteris illius ex Jacobo, ut nempe repraesentativa (o)locorum retinerentur, secundum quae Verbum conscriberetur, n. 3686; quodque {8} inde omnia loca ibi, tum montes
et fluvii, atque omnes termini circumcirca repraesentativi facti sint, n.1585, 1866, 4240. [3] Ex his patet quid per Ecclesiam apud antiquos (o)hic intelligitur, quod nempe reliquiae ab
Ecclesia Antiquissima: et {9} quia apud Hittaeos et Hivaeos illae fuerunt, ideo quoque Abraham, Jishak et Jacob, `cum uxoribus illorum' sepulturae locum nacti sunt apud Hittaeos in terra eorum, Gen.
xxiii 1 ad fin.; xlix 29-32; l 13; et Josephus apud Hivaeos, Jos. xxiv 32. Reliquias illius Ecclesiae repraesentabat Hamor pater Shechemi, quapropter per illum significatur bonum Ecclesiae apud
antiquos, proinde origo veri interioris ex stirpe Divina, n. 4399. Quid discrimen sit inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium et inter Ecclesiam Antiquam quae erat post diluvium, videatur
n. 597, 607, 608, 640, 641, 765, 784, 895, 920, 1114-1128, 1238, 1327, 2896, 2897. @1 i qui cum pater Schechemi vocatur$ @2 quod hic est$ @3 ab antiquo$ @4 i Ipse$
@5 i Ipsum$ @6 inde quoque$ @7 et$ @8 tum quod$ @9 quae$