Arcana Coelestia (Elliott) n. 4454

Previous Number Next Number See English 

4454. `Et dixit Shechem ad patrem ejus et ad fratres ejus': quod significet consultationem veri ex antiqua Divina stirpe cum bono et vero hujus religiosi, constat a significatione `dicere' quod hic sit consultare; a repraesentatione `Shechemi' quod sit verum ex antiqua Divina stirpe, de qua supra n. 4447; a significatione `patris,' qui hic Jacob, quod sit bonum veri, de qua n. 4273, 4337;
et a significatione `fratrum,' qui hic filii Jacobi, quod sint vera, de qua supra. Quod `Shechem' sit verum ex antiqua Divina stirpe, patet ab illis quae supra n. 4447 allata sunt; fuerat enim Hamor Hivaeus cum sua gente et familia in terra Canaane inter reliquias Antiquissimae Ecclesiae' quae caelestis; illa Ecclesia prae omnibus Ecclesiis' in universo orbe fuit a Divino, nam in bono amoris in Dominum fuit; voluntarium eorum ac intellectuale faciebant unum, ita unam mentem, quapropter perceptionem veri ex bono habebant, influebat enim Dominus per viam internam in bonum voluntatis eorum et per hoc in bonum intellectus, seu verum, (m)inde est quod illa Ecclesia prae ceteris vocata sit `Homo,' n. 477-479, et quoque `similitudo Dei,' n. 50 {1}, 473, 1013;(n) inde patet cur Hamor et Shechemus dicantur ab antiqua Divina stirpe, ut quoque {2} prius n. 4399 Quod Antiquissima Ecclesia quae `Homo' aut Hebraea voce `Adam' dicta est, fuerit in terra Canaane, prout supra n. 4447 dictum, patet manifeste a posteris illorum, qui dicti sunt Nephilim, Gen. vi 4, qui quod in terra Canaane fuerint, dicitur Num. xii 33, videatur n. 581; sed terra Canaan tunc dicta fuit omnis terra a fluvio Aegypti ad fluvium Euphratem, Gen. xv 18. @1 i 50,$ @2 sicut etiam$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church