4659.
{1} Dictum n. 4652 f. quod homo sit spiritus et quod corpus inserviat ei pro usibus in mundo, et passim alibi quod spiritus sit internum hominis et corpus externum ejus; qui non capiunt quomodo se
habet cum spiritu hominis et cum corpore ejus, inde autumare possunt quod sic spiritus habitet {2}intra corpus et quod corpus quasi cingat et investiat illum; sed sciendum quod spiritus hominis sit
in corpore, in toto et in omni parte ejus, et quod sit substantia ejus purior, tam in organis ejus motoriis quam in sensoriis, et ubivis alibi (m)et quod corpus sit materiale ei ubivis annexum, adaequatum
mundo in quo tunc est; hoc intelligitur per quod homo sit spiritus et corpus inserviat ei pro usibus in mundo et quod spiritus sit internum hominis et corpus externum ejus; inde etiam patet
quod homo post mortem similiter in vita activa et sensitiva sit, tum quoque in forma humana sicut in mundo, sed in perfectiore. @1 This is a later addition written after 4660 but marked for
insertion here$ @2 in corpore intra illud$