4720.
`Et dixit vir, Profecti abhinc quia audivi dicente, Eamus Dothanem': quod significet quod a communibus contulerint se ad specialia doctrinae, constat a significatione `proficisci' quod sit se conferre;
ex significatione `a Shechemo' quod hic est `abhinc', quod a communibus doctrinae, n. 4707, 4716; et ex significatione `Dothanis' quod sint specialia doctrinae; quod `Dothan' sint specialia
doctrinae, non ita confirmari potest ex aliis locis in Verbo, quia solum memoratur in Libro Reg. vi vers. 13, ubi refertur quod rex Syriae miserit currus et equites et exercitum magnum ad Dothan, ad
capiendum Elisham, et quod illi caecitatibus percussi fuerint, et ab Elisha perducti Samariam: [2] quia omnia historica Verbi sunt repraesentativa caelestium et spiritualium regni Domini, ita etiam
haec, et per `regem Syriae' repraesentantur illi qui in cognitionibus veri, n. 1232, 1234, 3249, 2664, 3680, 4112, ibi in opposito sensu qui in cognitionibus non veri {1}; per `Elisham' Verbum Domini,
(o)n. 2762; per {2} `Dothanem' doctrinalia ex Verbo;
per `currus et equites et exercitum magnum quem rex Syriae misit' significantur doctrinae falsa; per `montem plenum equis et curribus ignis
circum Elisham visis puero ejus' doctrinae bona et vera ex Verbo, (o)n. 2762; et per `caecitates' quibus percussi qui a rege Syriae illuc missi sunt, significantur ipsae falsitates, (o)n. 2383;
et quod `perducti ab Elisha Samariam', ubi aperti eorum oculi, instructio per Verbum; talia involvit historicum ibi, et per `Dothanem' ubi Elisha, significantur doctrinalia boni et veri ex Verbo; hic
similiter, specialia enim doctrinae non aliud sunt; sed hic specialia (t)principiorum falsorum quia agitur de Ecclesia quae a fide incohat, quam ita a charitate statim ab initio separat;
doctrinalia
quae dein formantur, sapiunt omnia a principio communi, ita a fide absque charitate, inde falsitates quae sunt specialia falsorum principiorum. [3] Omnis Ecclesia in suo initio non nisi quam
communia doctrinae novit, est enim tunc in sua simplicitate et quasi in sua pueritia; temporis successu particularia adjicit, quae partim sunt confirmantia communium, partim additamenta quae tamen communi
non repugnant, et quoque explicantia ut apertae contradictiones {3} trahantur in partes, et ne impingant contra illa quae communis sensus dictat; sunt tamen haec omnia specialia falsorum principiorum;
nam omnia cujusvis doctrinae se mutuo sicut in quadam societate spectant, et conjungantur sicut consanguinitate et affinitate, quae commune principium ut patrem agnoscunt; inde patet {4}
quod omnia sapiant (c)ex falso, cum principium commune est falsum. @1 ibi qui in doctrina falsi sunt$ @2 et$ @3 contrarietates$ @4 constare potest$