4772.
`Et adduxerunt ad patrem illorum': quod significet collationem cum bonis et veris Ecclesiae Antiquae et Primitivae, constat a repraesentatione `Jacobi' qui hic est `pater' quod sit Ecclesia Antiqua,
de qua n. 4680, 4700, et quoque Ecclesia Primitiva, hoc est, Ecclesia Christiana {1} in suo initio, de qua sequitur; `adducere tunicam talem' ad illam in sensu interno est instituere collationem
falsificatorum bonorum et verorum cum bonis et veris genuinis {2} Ecclesiae. Quod per `Jacobum' repraesentetur hic non modo Ecclesia Antiqua, sed etiam Primitiva, hoc est, Christiana in suo initio,
est quia prorsus eaedem sunt quoad interna, sed modo discrepunt {3} quoad externa; externa Ecclesiae Antiquae fuerunt omnia repraesentativa Domini ac caelestium et spiritualium regni Ipsius, hoc
est, amoris et charitatis et inde fidei, proinde talium quae sunt Ecclesiae Christianae; inde est cum evolvuntur et quasi exfasciantur externa quae fuerunt Antiquae Ecclesiae, et quoque Judaicae,
quod pateat Ecclesia Christiana; hoc significatum etiam est per `quod velum in Templo disruptum sit', Matth. xxvii 51; Marc. xv 38 {4}; Luc. xxiii 45; inde est quod per `Jacobum patrem' repraesentetur
non modo Ecclesia Antiqua, sed etiam Primitiva Christiana. @1 i qualis fuit$ @2 genuinae I$ @3 discrepent I$ @4 After Luke reference.$