Arcana Coelestia (Elliott) n. 4904

Previous Number Next Number See English 

4904. `Et etiam ecce gravida ad scortationes': quod significet et quod inde aliquid produci queat, constat ex significatione `in utero gestare seu gravida esse' quod sit aliquid producere; per `semen' enim significatur verum fidei, perque `conceptionem' ejus receptio, inde per gestare utero seu `gravida esse' significatur producere; et ex significatione `scortationis' quod sit falsum, nempe ex religioso eorum, ut supra n. 4903; inde patet quod per `dicendo, Scortata Tamar nurus tua, etiam ecce gravida ad scortationes' significetur perceptio quod falsum sit quod aliquod conjugiale intercedat, et quod inde aliquid produci queat; produci cum praedicatur de Ecclesia, est bonum quod producitur per verum, et tunc producitur cum verum per intellectum transit in voluntatem et a voluntate in actum; `semen' enim est, ut supra dictum, verum fidei et `conceptio' est receptio, et tunc fit receptio cum verum quod est intellectus, transit in bonum quod est voluntatis, seu cum verum quod est fidei, transit in bonum quod est charitatis; cumque in voluntate est, in suo utero est, et tunc primum producitur;
cumque homo actu in bono est, hoc est, cum ex voluntate, ita ex jucundo et libero producit bonum, tunc ex utero exit seu nascitur;
quod etiam intelligitur per renasci seu regenerari; inde patet quid in sensu spirituali per 'gravida esse' significatur; hic autem contrarium, quod nempe nihil boni produci posset; gens enim illa, de qua hic agitur, non fuit in aliquo vero quia 2 non in aliquo interno Ecclesiae, sed in falso. Quod renasci seu regenerari, hoc est, internus homo fieri, genti illi prorsus ignotum fuerit, proinde id visum ei sicut scortum, constare potest ex Nicodemo, qui fuit princeps Judaeorum, Joh. iii 1- 13, dixit enim, Quomodo potest homo generari cum senex est? num potest in uterum matris suae secundo ingredi et generari? vers. 4. (s)Notum est quod Dominus aperuerit interna regni Sui et Ecclesiae, sed usque interna illa antiquis nota fuerunt, sicut quod {1}renasceretur homo ut intrare posset in vitam, quod tunc exueret veterem hominem, hoc est, amores sui et mundi cum eorum concupiscentiis, ac indueret novum, hoc est, amorem erga proximum et in Deum, tum quod in regenerato caelum esset, et plura quae interna sunt haec noverunt illi qui ab Ecclesia Antiqua fuerunt sed ducebantur per externa quae fuerunt repraesentativa, {2}ad illa; at quia talia prorsus deperdita fuerunt apud gentem Judaicam, ideo Dominus docuit illa, sed ipsa repraesentativa adolevit, quia maxima (c)illorum pars spectabat Ipsum; 3 imago enim evanescet cum ipsa effigies apparet; instauravit itaque novam Ecclesiam, quae non sicut prior, duceretur per repraesentativa id interna, sed quae absque repraesentativis illa sciret; et loco illorum solum aliqua externa mandavit, nempe baptismum et Sanctam Cenam, baptismum ut per illum recordarentur regenerationis, et Sanctam Cenam ut per illam recordarentur Domini, ac ipsius amoris erga universum genus humanum (c)et reciproci hominis in Ipsum: {3}haec dicta sunt ut sciatur quod interna Ecclesiae quae Dominus docuit, antiquis nota fuerint, sed quod apud gentem Judaicam prorsus deperdita, usque adeo ut non aliter spectarentur quam sicut falsa.(s) @1 renasciturus$ @2 in cognitionem illorum$ @3 A has Pro memoria written vertically across the last sentence on this sheet, which is a very narrow one. The words may have been written earlier and ignored.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church