5122.
`Tres propagines tres dies illae': quod significet derivationes continuas usque ad ultimam, constat ex significatione `trium' quod sit una periodus et ejus continuum a principio ad finem, de qua
n. 2788, 4495; a significatione `propaginum' quod sint derivationes, de qua n. 5114; et a significatione `dierum' quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde sequitur
quod per `tres propagines tres dies illae' significetur status renascentiae sensualis hujus quod per `pincernam' repraesentatur, a primo ejus ad ultimum; ejus derivationes successivae significantur
per `propagines'. [2] Status renascentiae cujusvis sensualis et cujusvis rei in naturali, ut et in rationali, suas progressiones a principio ad finem habent, et cum finem, tunc a quodam novo
incohant, nempe a fine illo ad quem in priore statu tetenderunt, ad finem ulteriorem, et sic porro; et tandem invertitur ordo, et tunc quod fuit ultimum, fit primum; sicut cum regeneratur homo
tam quoad rationale quam quoad naturale, tunc periodi primi status sunt a veris quae fidei ad bona quae charitatis, et tunc vera fidei apparenter primas agunt, et bona charitatis secundas, nam vera
fidei spectant bonum charitatis ut finem; hae periodi perstant usque dum homo regeneratus est;
postmodum charitas quae fuit finis, fit principium, et ab illa status novi incohant, qui procedunt utrinque,
nempe versus interiora magis, ut et versus exteriora, versus interiora ad amorem in Dominum, et versus exteriora ad vera naturalia, et quoque ad vera sensualia, quae tunc successive ad correspondentiam
cum bonis charitatis et amoris in rationali rediguntur, ac ita in ordinem caelestem; [3] haec sunt quae intelliguntur per progressiones et derivationes continuas usque ad ultimam; {1}
tales progressiones et derivationes sunt perpetuae apud hominem qui regeneratur, ab infantia ejus usque ad ultimum vitae ejus in mundo, et quoque postea usque in aeternum, et tamen nusquam ita regenerari
potest ut aliquo modo dici queat perfectus; sunt enim innumerabilia, immo numero indefinita quae regeneranda, tam in rationali quam in naturali, et quodlibet (c)eorum (t)numero indefinitas propagines habet,
hoc est, progressiones et derivationes versus interiora et versus exteriora; hoc homo prorsus nescit, sed Dominus Omnia et singula novit, et unoquovis momento providet; si intermitteret solummodo
uno minutulo, turbarentur omnes progressiones; prius enim spectat sequens in continua serie, et producit consequentiarum series in aeternum; inde patet quod Divina {2}Praevidentia et Providentia
sit in singularissimis, et nisi foret, aut si foret modo universalis, periret genus humanum. @1 i et$ @2 Providentia I$