5150.
`Et respondit Joseph et dixit' quod significet revelationem a perceptione a caelesti in naturali, constat ex significatione `respondere et dicere' quod sit revelatio ex perceptione, de qua supra
n. 5121 et ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste in naturali, de qua n. 5086, 5087, 5106; quod `Josephus' hic sit caeleste in naturali, est quia de naturali agitur. Cum caelesti et spirituali
ita se habet: ipsum caeleste et ipsum spirituale quod in caelum a Divino Domini influit habitat principaliter in interiore rationali, ibi enim formae perfectiores sunt et ad receptionem accommodatae;
at usque caeleste et spirituale a Divino Domini influit etiam in exterius rationale et quoque In naturale, et hoc tam mediate quam immediate, mediate per interius rationale, et immediate ab
ipso Divino Domini; quod immediate influit, hoc disponit, et quod mediate influit, hoc disponitur; ita in exteriore rationali, ac ita in naturali; inde constare potest quid sit caeleste in naturali:
caeleste est a Divino Bono et spirituale est a Divino Vero, utrumque a Domino, quae cum in rationali sunt, dicuntur caeleste et spirituale in rationali, et cum in naturali, dicuntur caeleste et
spirituale in naturali. [2] Per rationale et naturale intelligitur ipse homo quatenus formatus ad recipiendum caeleste et spirituale, sed per rationale intelligitur internum ejus, et per naturale
externum; per influxum et secundum receptionem vocatur homo {1} caelestis aut spiritualis, caelestis si Divinum Domini Bonum recipitur in parte voluntaria, spiritualis si in parte intellectuali.
@1 is$