5199.
`Pulchrae aspectu': quod significet quae fidei, constat ex significatione `pulchritudinis' et `aspectus'; pulchritudo spiritualis est affectio veri interioris, et aspectus spiritualis est fides; inde
per `pulchras aspectu' significatur affectio veri fidei, videatur n. 553, 3080, 3821, 4985; quod pulchritudo spiritualis sit affectio veri interioris, est inde quia verum est forma boni; ipsum bonum
quod a Divino in caelo, est a quo vita est angelis, sed forma vitae illorum est per vera quae a bono illo; (m){1}ast verum fidei non facit pulchritudinem sed ipsa affectio quae inest veris fidei quae
est a bono; pulchritudo ex solo vero fidei se habet sicut pulchritudo faciei pictae vel sculptae; sed pulchritudo ex affectione veri quae ex bono, se habet sicut pulchritudo faciei vivae animatae (c)ab
amore caelesti, nam qualis {2}amor seu qualis affectio elucet ex forma faciei, talis est pulchritudo(n); inde est quod angeli appareant pulchritudine ineffabili; ex faciebus illorum elucet bonum amoris
per verum fidei quae non solum coram visu apparent sed etiam percipiuntur a sphaeris quae ex illis; [2] causa quod inde pulchritudo, est quia universum caelum est Maximus Homo et correspondet omnibus
et singulis apud hominem; qui itaque in bono amoris et inde in vero fidei est, in forma caeli est, consequenter in pulchritudine in qua caelum ubi Divinum a Domino est Omne in omnibus; inde quoque
est quod qui in inferno sunt, quia contra bonum et verum, sint deformitate horrenda, et quod in luce caeli non appareant sicut homines sed sicut monstra. Quod aspectus spiritualis sit fides, est quia
`aspicere et videre' in sensu interno est intelligere, ac in sensu adhuc interiore, fidem habere, videatur n. 897, 2150, 2325, 2807, 3863, 3869, 4403-4421. @1 at$ @2 affectio seu amor$