Arcana Coelestia (Elliott) n. 521

Previous Number Next Number See English 

521. Quod 'non amplius, quia sumpsit illum Deus' significet quod doctrina ista conservata sit in usum posteritatis; ita se res habet cum Hanocho, quod perceptivum Ecclesiae Antiquissimae, ut dictum, redegerit in doctrinam; quod illo tempore non luit permissum; nam prorsus aliud est ex perceptione nosse quam ex doctrina discere; qui in perceptione sunt, non opus habent per viam doctrinae formatae nosse quod norunt; sicut illustrationis causa, qui novit bene cogitare, non opus habet discere cogitare ab artificiali; inde periret ejus facultas bene cogitandi, sicut apud eos qui in pulvere scholastico haerent. Qui ex perceptione, illis per viam internam datur a Domino nosse quid bonam et verum; at qui ex doctrina, iis per viam externam seu sensuum corporis; quae differentia est sicut inter lucem et tenebras; accedit, quod perceptiones hominis caelestis nusquam possint describi, nam in minutissimis et singularissimis sunt cum omni varietate secundum status et circumstantias. Sed quia praevisum est quod perceptivum Antiquissimae Ecclesiae periret, et quod postea per doctrinas discerent quid verum et bonum, seu per tenebras venirent ad lucem, ideo dicitur hic quod 'sumpserit eum Deus' hoc est, quod conservaverit in usum posteritatis.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church