Arcana Coelestia (Elliott) n. 5301

Previous Number Next Number See English 

5301. `Qui erunt in terra Aegypti': quod significet qui in naturali, constat (e)ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5279, 5288. Dicitur hic et alibi naturale, et intelligitur mens naturalis; sunt enim binae mentes apud hominem, nempe mens rationalis et mens naturalis; mens rationalis est interni hominis, mens autem naturalis est externi hominis; haec mens seu hic homo est qui intelligitur per naturale simpliciter dictum; quod mens sit ipse homo, videbitur in his quae {1}nunc sequuntur. @1 immediate$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church