5354.
`Et nomen secundi vocavit Ephraim': quod significet novum intellectuale in naturali, et quale ejus, constat a significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896,
2009, 2724, 3006, 3421; et ex repraesentatione `Ephraim' quod sit intellectuale {1}in naturali, de qua sequitur; quid novum intellectuale et quid novum voluntarium, quae significantur per Ephraim et
Menashen, primum dicendum: in Ecclesia quidem notum est quod homo denuo generandus sit, hoc est, regenerandus, ut ingredi queat in regnum Dei; hoc notum est quia Dominus apertis verbis id dixerat apud
Johannem iii 3, 5; quid autem sit denuo generari, usque paucis notum est; causa est quia pauci sciunt quid bonum et malum; quod non sciant quid bonum et malum, causa est quia non sciunt quid charitas
erga proximum; si hanc scirent, etiam scirent quid bonum, et ex bono quid malum, omne enim id bonum est quod ex genuina charitate erga proximum venit; [2] sed in hoc bono nemo potest esse ex se, est
enim ipsum caeleste quod influit a Domino; hoc caeleste continue influit, sed obstant mala et falsa (x)quin possit recipi; ut itaque recipiatur, necessum est ut homo removeat mala et quantum potest,
etiam falsa, et sic se disponat ad recipiendum influxum; quando remotis malis homo recipit influxum, tunc accipit novam voluntatem et novum intellectuale; ex nova voluntate sentit jucundum in benefaciendo
proximo ex nullo fine sui, et ex novo intellectuali appercipit jucundum in discendo quid bonum et verum propter illa et propter vitam; quia novum hoc intellectuale et novum voluntarium existit per
influxum a Domino, idcirco is qui regeneratus est, agnoscit et credit quod bonum et verum quibus afficitur, non sit ex se sed ex Domino, tum quod quicquid ex se seu (c)ex proprio, non sit nisi malum;
[3] ex his patet quid sit denuo generari, tum quid sit novum voluntarium et novum intellectuale; sed regeneratio, per quam novum intellectuale et novum voluntarium, non fit uno momento, sed fit a prima
{2} infantia usque ad ultimum {2} vitae, et postea in altera vita in aeternum, et hoc per media Divina innumerabilia et ineffabilia; homo enim ex se non est nisi malum quod continue sicut ex fornace
exhalat, ac continue bonum nascens exstinguere conatur; ad removendum tale malum et loco ejus irradicandum bonum, non potest fieri nisi per omnem vitae cursum, et per Divina media quae innumerabilia
et ineffabilia sunt; {3}horum mediorum vix aliqua nota sunt hoc tempore, ex causa quia homo regenerari se non patitur, nec credit regenerationem aliquid esse, quia non credit vitam post mortem; processus
regenerationis, {4}qui ineffabilia continet, quoad plurimam partem facit sapientiam angelicam, et est talis ut a nullo angelo in aeternum plene exhauriri queat; inde est quod in sensu interno Verbi
de eo praecipue agatur. [4] Quod `Ephraim' sit novum intellectuale {5}in naturali, ex plurimis locis in Verbo patet, praecipue apud Prophetam Hosheam, qui de Ephraimo multum agit, apud quem haec:
Ego novi Ephraimum, et Israel non latet Me, quod omnino scortatus sis Ephraim, pollutus sit Israel. . . . Israel et Ephraim corruent per iniquitatem suam, corruet etiam Jehudah cum illis. . . .
Ephraim in solitudinem erit in die {6}correctionis. . . Et Ego sicut tinea Ephraimo, et sicut teredo domui Jehudae.Et vidit Ephraim morbum suum, et Jehudah vulnus suum, et ivit Ephraim ad Assyrium,
et misit ad regem Jareb, et hic non potuit sanare vos, v 3, 5, 9, 11-13: adhuc apud eundem, Quando sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium,
et fur venit, diffundit se turma foris. . . . Et fuit Ephraim sicut columba stulta, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt; cum ibunt, expandam super eos rete Meum, vii [1,] 11, 12 seq.: [5]
porro Deglutitus est Israel, nunc futuri sunt inter gentes, sicut vas in quo non desiderium, quando illi ascenderunt Assyriam, onager solitarius; sibi Ephraim mercede meretricia conciliat amores,
viii 8, 9: Israel non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim Aegyptum, et in Assyria immundum comedent, ix 3. Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis; et Jehudah adhuc
dominatur cum Deo et cum sanctis {7}fidelis: Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur,
xii 1, 2 [A.V. xi 12, xii 1]; praeter {8} de Ephraim pluries alibi apud eundem, ut iv 16-18, v 3, 5, 9, 11-13, vii 8, 9,ix 8, 11,(x)13, 16, x 6, 11, xi 3, 8, 9, xii 9, 15 [A.V. 8, 14], xiii 1, 12,
xiv 9 [A.V. 8]; [6] in his omnibus locis per `Ephraim' intelligitur intellectuale Ecclesiae, per `Israel' spirituale ejus, et per `Jehudam' caeleste ejusdem; et quia intellectuale Ecclesiae per Ephraimum
significatur, ideo saepe dicitur de Ephraim quod abeat in Aegyptum, et in Assyriam, per `Aegyptum' enim significantur scientifica, et per `Assyriam' ratiocinia ex illis; illa et haec praedicantur
de intellectuali; quod `Aegyptus' sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325, 4749, 4964, 4966, et quod `Asshur seu Assyria' sit ratio et ratiocinatio, n. 119, 1186; [7] similiter
in sequentibus locis per Ephraimum significatur intellectuale Ecclesiae; apud Zachariam, Exsulta valde, filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce rex tuus venit tibi: . . . exscindam currum ex
Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindam arcum belli, contra loquetur pacem gentibus; et erit dominari ipsius a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae. . . . Tendam Mihi Jehudam,
arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, ix 9, 10, 13;
ibi de Adventu Domini, et Ecclesia gentium; `exscindere currum ex Ephraimo et equum ex Hierosolyma' pro omne
intellectuale Ecclesiae; `arcu implere Ephraimum' pro dare novum intellectuale; quod `currus' sit doctrinale, videatur n. 5321; {9} `equus' intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321; et quod `arcus'
etiam doctrinale, n. (x)2685, 2686, 2709; (m)doctrinale enim ab intellectuali {10}dependet, nam sicut id intelligitur, ita creditur; [8] intellectus doctrinalis facit quale fidei;(n) inde etiam filii
Ephraimi vocantur jaculatores arcu apud Davidem, Filii Ephraimi qui armati, jaculatores arcu, averterunt se in die praelii, Ps. lxxviii 9:
apud Ezechielem, (x)Fili hominis, sume tibi lignum unum,
et scribe super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; deinde sume lignum unum et scribe super illud Josephi lignum Ephraimi et omnis domus Israelis sociorum ejus; postea conjunge illa, unum cum
altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu {11}Mea... . Ecce Ego accepturus lignum Josephi, quod in manibus Ephraimi et tribuum Israelis sociorum ejus, et addam eos qui super illo cum ligno
Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu Mea, xxxvii 16, 17, 19;
ibi etiam per `Jehudam' intelligitur Ecclesiae caeleste, per `Israelem' ejus spirituale, et per `Ephraimum' ejusdem
intellectuale, quae quod unum fient per charitatis bonum, significatur per quod unum lignum fiet ex duobus; lignum quod sit bonum quod charitatis et inde operum, videatur n. 1110, 2784, 2812, 3720,
4943: [9] apud Jeremiam, Dies est, clamabunt custodes ex monte Ephraimi, Surgite, ascendamus Zionem ad Jehovam Deum nostrum. . . . Ero Israeli in patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, xxxi 6,
9:
apud eundem, Audiendo audivi Ephraimum lugentem, Castigasti me et castigatus sum, sicut vitulus non consuetus; converte me, ut convertar;. . .{12}nonne filius pretiosus Mihi Ephraim? {12}nonne
natus deliciarum? nam postquam locutus fuero contra illum, recordando recordabor illius iterum, xxxi 18, 20: apud eundem, Reducam Israelem ad habitaculum suum, ut pascat in Carmele et Bashane, ac
in monte Ephraimi et Gileade saturetur anima ejus, 1 19: apud Esaiam, Vae coronae superbiae, ebriis Ephraimi, et flori decidenti et gloriae decoris illius, qui super capite vallis pinguium perturbatorum
vino, xxviii 1; [10] in his quoque locis per `Ephraimum' significatur intellectuale Ecclesiae; intellectuale Ecclesiae est intellectus apud homines Ecclesiae de veris et bonis, hoc est, de doctrinalibus
fidei et charitatis, ita notio, conceptus seu idea de illis; ipsum verum est Ecclesiae spirituale, et bonum est ejus caeleste, at verum et bonum {13} aliter intelligitur apud unum quam apud
alterum, qualis itaque intellectus veri est, tale est verum apud unumquemvis; similiter se habet cum intellectu boni. [11] Quid voluntarium Ecclesiae quod per `Menashen' {14}significatur, ex intellectuali
quod est `Ephraim', sciri potest; voluntarium Ecclesiae similiter se habet sicut ejus intellectuale, quod nempe apud unumquemvis varietur; `Menasheh' id voluntarium significat apud Esaiam, In
excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra, factusque est populus sicut cibus ignis; vir fratri suo non parcent, . . . vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen,
una illi sunt contra Jehudam, ix 18-20 [A.V. 19-21]; `vir carnem brachii sui comedent, Menasheh Ephraimum, et Ephraimus Menashen' pro quod velle hominis Ecclesiae erit contra ejus intelligere,
et intelligere contra ejus velle: [12] apud Davidem, Deus locutus est per sanctitatem Suam, exsultabo, dividam Shechemum, et vallem Succoth dimetiar, Mihi Gilead, et Mihi Menasheh, et Ephraim robur
capitis Mei, Ps. lx 8, 9 [A.V. 6, 7]: apud eundem, Pastor Israelis adverte aurem, qui ducit sicut gregem Josephum, qui sedes super cherubim, effulge, coram Ephraimo et Benjamine, et Menashe, excita
potentiam Tuam, Ps. lxxx 2, 3 [A.V. 1, 2]; etiam ibi `Ephraim' pro Ecclesiae intellectuali, et `Menasheh' pro (t)ejus voluntario; idem etiam patet ex benedictione Ephraimi et Menashis a Jacobo ante
mortem, de qua Gen. xlviii; et quoque ex eo quod Jacob acceptaverit Ephraimum loco Reubenis, et Menashen loco Shimeonis, ibid. vers. 3, 5; per Reubenem enim repraesentatum fuit intellectuale Ecclesiae,
seu fides intellectu {15}et doctrina, n. 3861, 3866, et per `Shimeonem' fides actu, seu oboedientia et voluntas faciendi verum, ex qua et per quam charitas, ita verum actu, quod est bonum novi voluntarii,
n. 3869-3872. [13] Quod Jacob `tunc Israel' Ephraimo benedixerit prae Menashe, ponendo dextram manum super illum, et sinistram super hunc, ibid. vers. 13-20, causa fuit eadem quae fuit Jacobo,
quod primogenituram Esavi in se derivaverit; et eadem quae fuit filiis Jehudae ex Tamare Perezo et Zeraho, quod Zerah qui primogenitus, usque post Perezum exiverit, Gen. xxxviii 28-30; causa nempe erat
quod verum fidei quod intellectualis, primo loco sit apparenter cum regeneratur homo, et tunc bonum charitatis quod voluntarii apparenter secundo loco, {16}cum tamen bonum actualiter est primo, et
manifeste cum homo regeneratus est, de qua re videatur n. 3324, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, (m)3576, 3603, 3701, 4243, 4244, 4247, 4337,(n) 4925, 4926, 4928, 4930, 4977. @1 Ecclesiae, ita novum intellectuale$ @2
i ejus$ @3 quorum$ @4 quia$ @5 A d$ @6 correptionis n. 4592 and Sch$ @7 Israelis A I but Heb=fidelis$ @8 i ubi$ @9 i quod$ @10 pendet, sicut enim illud$ @11 Heb = tua$ @12 numne$ @13
i prorsus$ @14 significetur voluntarium Ecclesiae, ex Ephraimo, quod sit ejus intellectuale patet,$ @15 aut$ @16 at quod bonum charitatis quod voluntarii, actualiter primo loco sit, sed
non manifeste priusquam regeneratus est homo,$