5377.
Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic etiam de Correspondentia Viscerum interiorum cum illo {1}
@1 A d Renum, Ureterum, Vesicae et Intestinorum, i Viscerum$
Actum est ad finem
praecedentis capitis de correspondentia viscerum quorundam interiorum corporis cum Maximo Homine, nempe hepatis, pancreatis, ventriculi, et quorundam aliorum; hic autem continuabitur de correspondentia
peritonaei, renum, ureterum, vesicae, tum intestinorum cum illo. Quicquid enim in homine est, tam quod in externo {1} homine quam quod in interno, correspondentiam habet cum Maximo Homine; absque
correspondentia cum illo, hoc est, cum caelo, aut quod idem, cum spirituali mundo, nihil usquam existit ac subsistit, ex causa quia non aliquem nexum habet cum priore se, consequenter nec cum Primo, hoc
est, cum Domino; quod inconnexum est et sic independens, ne quidem uno momento subsistere potest; quod enim subsistat, est a nexu et dependentia ab illo a quo omne existentiae, nam subsistentia est
perpetua existentia {2}. [2] Inde est quod non solum omnia et singula apud hominem correspondeant, sed etiam omnia et singula in universo; ipse sol correspondet, et quoque luna, nam in caelo est Dominus
Sol et quoque Luna; solis flamma et calor, ut et lux, correspondent {3}, est enim amor Domini erga universum geniis humanum cui flamma et calor, et Divinum {4} verum cui lux, correspondet; ipsa sidera
correspondent, sunt societates caeli et habitacula eorum, cum quibus siderum est correspondentia, non quod ibi sint, sed quod in tali ordine; quicquid apparet sub sole, correspondet, sicut omnia
et singula subjecta in regno {5} animali, et quoque omnia et singula subjecta in regno {5} vegetabili, in quae omnia et singula nisi influxus foret ex spirituali mundo, {6} momento occumberent et collaberentur;
[3] quod etiam ab experientia multa mihi scire datum est, nam ostensum cum quibus in spirituali mundo corresponderent plura quae in regno animali, et adhuc plura quae in regno vegetabili,
et quoque quod absque influxu nullatenus subsistant, (m)nam dempto priore necessario cadit posterius, similiter separato priore a posteriore. Quia correspondentia est cumprimis hominis cum caelo, et per
caelum cum Domino, inde est quod qualiter correspondet homo, taliter appareat in altera vita in luce caeli, inde angeli in candore et pulchritudine ineffabili, infernales autem in nigrore et deformitate
inexpressibili.
@1 i ejus$ @2 i et existentia est talis ut nihil subsistat ex se sed ex alio, ita demum ex Divino, a quo si quid avellitur, fit nihil$ @3 flamma seu calor solis etiam lux ejus
correspondet$ @4 sanctum$ @5 mundo$ @6 i etiam$