Arcana Coelestia (Elliott) n. 5508

Previous Number Next Number See English 

5508. `Et indicabant ei omnia obvenientia illis': quod significet reflexionem ex bono veri illius super illa quae hactenus provisa, constat ex significatione `indicare' quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, nam quod `indicatur' alicui, hoc cogitatur ex reflexione; et ex significatione `omnium obvenientium' quod sit quae ex providentia, seu quae provisa, de qua sequitur; quod ex bono veri reflexio illa, est quia `indicabant Jacobo patri' per quem bonum veri repraesentatur, n. 5506; quod reflexio non ex veris quae repraesentantur per `filios Jacobi', ut sensus litterae involvit, est quia omnis reflexio et inde cogitatio quae inferiori seu exteriori, venit ex superiore seu interiore, tametsi apparet ex {1} inferiore seu exteriore; et quia bonum veri quod `Jacob' repraesentat, est interius, ideo significatur reflexio ex bono veri. [2] Quod `obvenientia' sint quae ex providentia, seu quae provisa, est quia omne obveniens seu contingens, quod alioquin fortuitum vocatur, et adscribitur casui aut fortunae, est ex providentia; Providentia Divina operatur ita invisibiliter et incomprehensibiliter ob causam ut homo queat ex libero adscribere id vel {2} providentiae, vel {2} casui; si enim providentia visibiliter et comprehensibiliter ageret, discrimen foret ne homo ex visuali et comprehensibili crederet quod providentiae sit, et postea in contrarium iret; ita verum et falsum in interiore homine conjungeretur et verum profanaretur, quod damnationem aeternam secum habet; idcirco tenetur homo talis potius in incredulitate quam ut semel in fide sit et inde recederet; [3] tale est quod intelligitur apud Esaiam, Dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite, et videte videndo, et non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, ac oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus intelligat, et convertatur et sanetur sibi, vi 9, 10, Joh. xii 40;
inde quoque {3} est quod hodie nec miracula fiant, haec enim sicut omnia visibilia et comprehensibilia, cogerent hominem ad credendum, et quae cogunt, auferunt liberum, cum tamen omnis reformatio hominis et regeneratio fit in ejus libero; quod non in libero implantatur, hoc non haeret; in libero implantatur cum homo est in affectione boni et veri, n. 1937, 1947, 2744, 2870-2893, 3145, 3146, 3158, 4031; [4] quod apud Jacobi posteros tanta miracula exstiterint, erat causa ut cogerentur ad observanda statuta in externa forma, hoc enim satis erat pro illis qui solum in Ecclesiae repraesentativis; in externis {4} erant separatis ab internis, quare' quoad interiora non potuerunt reformari; interiora enim prorsus rejiciebant, inde nec potuerunt vera profanare, (x)n. 3398, 3399, 3479, 4680; (m)tales potuerunt cogi absque discrimine profanationis sancti(n). [5] Quod homo hodie credere debeat quae non videt, constat quoque a Domini verbis ad Thomam, apud Johannem, Quia vidisti Me, Thoma, credidisti, beati qui non vident, et credunt, xx 29. Quod contingentia quae alioquin casui aut fortunae adscribuntur, sint ex Providentia Divina, Ecclesia quidem agnoscit sed usque non credit; quis enim non dicit, quando ex magno aliquo periculo ad apparentiam fortuito emergit, quod a Deo salvatus sit, et quoque gratias Deo agit? cum etiam ad honores evehitur, et quoque cum ad opulentiam venit, etiam vocant hoc benedictionem a Deo? ita agnoscit homo Ecclesiae quod contingentia sint ex providentia, sed usque non credit; sed de his plura, ex Divina Domini misericordia, alibi. @1 in$ @2 aut$ @3 etiam$ @4 solum erant adeo ut$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church