Arcana Coelestia (Elliott) n. 5651

Previous Number Next Number See English 

5651. `Et ad sumendum nos {1}in' servos, et asinos nostros': quod significet usque ut quicquid in utroque naturali nihili sit, constat ex repraesentatione `decem filiorum Jacobi' qui haec de se loquuntur, quod sint vera in naturali, de qua n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512; ex significatione `servorum' quod sint levia,{2} n. (x)2541, hic nihili, de quo sequitur; et ex significatione `asinorum' quod sint illa quae in naturali, quae sunt scientifica, de qua n. 5492, hic in naturali exteriore quia vera quae significantur per `filios Jacobi', sunt{3} in naturali interiore. [2]Cum hoc quod quicquid in utroque naturali nihili {4}sit, ita se habet: ut homo spiritualis fiat, oportet ut naturale ejus nihili fiat, hoc est, ut prorsus nihil ex se possit; quantum enim naturale ex se potest, tantum spirituale non potest; naturale enim ab infantia nihil aliud imbuerat quam quae sunt cupiditatum sui et mundi, ita contraria charitati; haec mala faciunt ut bonum per internum hominem a Domino influere nequeat, nam quicquid influit, in naturali vertitur {5}in malum; est naturale planum in quo terminatur influxus; quapropter nisi naturale, hoc est, malum et falsum quae {6}formaverant naturale, nihili fiat, nequaquam potest bonum {7}per caelum a Domino influere; non habet hospitium sed dissipatur, in malo enim et falso morari non potest; inde est quod tantum claudatur internum quantum naturale non fit nihil; notum hoc quoque est in Ecclesia ex doctrinali quod vetus homo exuendus ut novus induatur; [3]regeneratio non aliud est quam ut naturale subjugetur, et spirituale dominium obtineat; et tunc subjugatur naturale, cum ad correspondentiam redigitur; cumque naturale ad correspondentiam redactum est, tunc non reagit magis sed agit sicut imperatur et sequitur ad nutum spiritualis, vix aliter quam actus corporis sequuntur ad nutum voluntatis, ac loquela cum facie {8}secundum influxum cogitationis; inde patet quod naturale prorsus nihili fieri debeat quoad velle ut homo spiritualis fiat. [4]Sed sciendum quod vetus naturale nihili fiet, hoc enim formatum est a malis et falsis, cumque id nihili factum est, tunc donatur homo novo naturali, quod vocatur naturale spirituale, spirituale {9} ex eo quia spirituale est quod agit per illud, seque manifestat per illud, sicut causa per effectum; notum est quod causa sit omne effectus; inde naturale novum quoad cogitare, {10}velle, et effectum agere, non est nisi quam repraesentativum spiritualis; cum hoc fit, tunc (t)homo recipit bonum a Domino, et cum recipit bonum, donatur is veris, et cum donatur veris, perficitur intelligentia et sapientia, et cum {11}perficitur intelligentia et sapientia, beatur felicitate in aeternum. @1 See p. 243, ftnote n. 4$ @2 i de qua$ @3 i quae$ @4 sint A I$ @5 i tunc$ @6 formaverat$ @7 e caelo$ @8 ad$ @9 i vocatur$ @10 et velle, tum$ @11 his perficitur$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church