5846.
De Angelis et Spiritibus apud hominem{1}
Influxus e mundo spirituali in hominem in genere ita se habet: quod homo nihil cogitare nec velle possit a semet sed quod omne influat, bonum et verum a Domino
per caelum, ita per angelos qui apud hominem, malum et falsum ab inferno, ita per spiritus malos qui apud hominem, et hoc in hominis cogitationem et voluntatem; (m)hoc scio quod maxime paradoxon
appariturum{2}, quia est contra apparentiam, sed ipsa experientia dictabit quomodo (t)res se habet.(n) @1 Under the title A has the following deleted note (quomodo apud infantes, apud pueros, adolescentes,
adultos, senes, apud stupidos, ingeniosos, intelligentes, insanos, enthusiastas, visionarios, apud feras)$ @2 i sit$