Arcana Coelestia (Elliott) n. 5893

Previous Number Next Number See English 

5893. `Anni duo famis {1}in medio terrae': quod significet status defectus boni in mente naturali, constat ex significatione `annorum' quod sint status, de qua n. 487,488, 493, 893; ex significatione `famis' quod sit defectus boni, `panis' enim in sensu spirituali est bonum amoris, et `cibus' est bonum veri, inde `fames' est defectus boni, `sitis' autem defectus veri; et ex significatione `in medio terrae', nempe Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; `in medio' dicitur quia medium est intimum, n. 1074, (x)2940, 2973, ubi bonum; `anni duo' sunt status conjunctionis boni et veri, quia `duo' significant conjunctionem, n. 5194, hic nondum conjunctionem, (x)quia `anni duo famis'. [2] Cum hoc ita se habet: in mente naturali erunt {2}vera ut bonum operari possit; et vera introducta erunt per affectionem quae amoris genuini; omnia quaecumque in memoria hominis sunt, introducta sunt per aliquem amorem et ibi conjuncta manent; ita quoque vera quae fidei, si introducta sunt per amorem veri, vera illa cum isto amore conjuncta manent; cum conjuncta sunt, tunc ita se res habet: si reproducitur affectio, vera quae ei conjuncta sunt, simul prodeunt; et si {3}reproducuntur vera, ipsa affectio cui conjuncta sunt, simul prodit; quapropter cum homo regeneratur, quod fit in adulta aetate quia {4}prius non de veris fidei cogitat ex se, regitur ille per angelos a Domino per id quod teneatur in veris quae {5}sibi impressit quod vera sint, et per illa in affectione cum qua conjuncta sunt; et quia affectio illa, nempe veri, est ex bono, ducitur sic per gradus ad bonum. [3] Quod ita sit, ex multa experientia mihi constat; appercepi enim cum mali spiritus ingesserunt mala et falsa, quod angeli tunc a Domino tenuerint me in veris quae implantata fuerunt, et sic detinuerint a malis et falsis; inde {6}etiam patuit quod vera quae fidei, irradicata per affectionem veri, sint planum in quod angeli operantur; quapropter qui non habent hoc planum, non possunt duci ab angelis sed se (t)duci patiuntur ab inferno; operatio enim angelorum nullibi tunc {7}figi potest sed transfluit; {8}at planum hoc non (x)acquiri potest nisi vera fidei missa fuerint in actum et sic implantata voluntati (c)et per hanc vitae; memoratu etiam dignum est quod operatio angelorum in vera fidei apud hominem raro fiat {9}manifeste, nempe ut (m)excitetur cogitatio de illo vero, sed producitur idea communis talium quae vero illi conveniunt(n) {10}cum affectione, operatio enim illa fit per influxum imperceptibilem qui cum sistitur videndus, apparet instar lucis influentis, quae lux consistit ex innumerabilibus veris in bono, quae unicum aliquod apud hominem ambiunt, et tenent illum cum in vero, etiam in amore qui est istius veri; sic angeli elevant mentem hominis a falsis et tutantur a malis. Sed haec homini prorsus ignota sunt. @1 I o here only.$ @2 prius vera antequam bonum se manifestare potest$ @3 excitantur$ @4 non prius in veris fidei est$ @5 habet$ @6 quoque$ @7 haerere$ @8 sed$ @9 manifesta$ @10 sed$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church