Arcana Coelestia (Elliott) n. 597

Previous Number Next Number See English 

597. {1} Per 'Noahum' significatur nova Ecclesia, quae Ecclesia Antiqua vocanda, ad distinguendum inter Ecclesiam Antiquissimam quae fuit ante diluvium, et illam quae fuit post diluvium. Ecclesiarum illarum prorsus diversi status fuerunt; Ecclesiae Antiquissimae status fuit ut perceptionem boni et inde veri habuerint a Domino; Antiquae Ecclesiae seu 'Noahi' status factus ut conscientiam boni et veri haberet: qualis differentia est inter habere perceptionem et habere conscientiam, talis differentia status fuit Ecclesiae Antiquissimae et Ecclesiae Antiquae; [2] perceptio non est conscientia; perceptionem habent caelestes, conscientiam spirituales: Antiquissima Ecclesia fuit caelestis sed Antiqua spiritualis. Antiquissima Ecclesia revelationem immediatam habuit per consortium cum spiritibus et angelis, ut et per visiones et somnia a Domino, ex quibus communiter quid bonum et verum illis nosse datum, et postquam communiter noverunt, tunc confirmata sunt communia illa quasi principia innumerabilibus per perceptiones; quae innumerabilia erant particularia seu singularia communium ad quae se referebant; ita communia quasi principia corroborabantur cotidie; quicquid non congruebat communibus, hoc perceperunt non ita esse, et quicquid congruebat, perceperunt ita esse; talis status etiam est angelorum caelestium: Antiquissimae Ecclesiae communia quasi principia erant veritates caelestes et aeternae; sicut, quod Dominus regat universum; quod a Domino omne bonum et verum; quod a Domino omnis vita; quod proprium hominis non esset nisi malam, et quod esset mortuum in se; praeter similia alia; innumerabilium illa confirmantium et consentientium perceptionem acceperunt a Domino: illis amor erat principale fidei; per amorem percipere iis datum a Domino quicquid esset fidei; inde fides illis erat amor, ut prius dictum. Sed Antiqua Ecclesia alia prorsus facta fuit, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @ 1 I has Quod per Noahum significetur and the clause is unfinished, unless it be regarded as a title for the subject discussed in the following paragraph, which is contrary to S. usage, and so in next [?]. Possibly a 'constat ex significatione' clause has been omitted here and in next [?]$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church