Arcana Coelestia (Elliott) n. 6212

Previous Number Next Number See English 

6212. Notum est ex Verbo quod influxus e mundo spirituum et e caelo fuerit in prophetas, partim per somnia, partim per visiones, et partim per loquelam; et quoque apud quosdam in ipsam loquelam et in ipsos gestus, ita in illa quae sunt corporis; et quod tunc non loquerentur a se nec agerent a se, sed a spiritibus qui tunc occupabant corpus illorum; quidam tunc se sicut insani gerebant, ut Saul quod jaceret nudus, alii quod se vulnerarent, alii quod cornua sibi imponerent, et plura similia; [2]et quia desideravi scire quomodo illi agerentur a spiritibus, ostensum id mihi est per vivam experientiam; ob finem id sciendi, eram per totam noctem possessus a spiritibus qui ita occupabant corporea mea ut non nisi quam obscurissime sentire possem quod meum corpus esset; spiritus illi cum veniebant, apparebant sicut nubeculae in varias formas conglomeratae, utplurimum acuminatae; nubeculae erant nigrae. Mane visus mihi est currus cum biga equorum in quo vir qui vehebatur; dein visus mihi est equus cui quis insidebat, qui rejectus ab equo retrorsum, et ibi jacuit equo recalcitrante; postea visus est alius equo insidens; equi erant generosi. [3]Post haec angeli dicebant quid visa haec significarent, quod nempe currus in quo vir significaret sensum spiritualem qui inerat propheticis quae loquebantur, et quae repraesentabant; quod equus qui rejecit insidentem et recalcitravit, significaret populum Judaicum et Israeliticum apud quos prophetica, quod solum in externis essent, et sic quod intellectuale rejiceret et quasi per recalcitrationem amoveret illos; et quod alter equo insidens significaret intellectuale quod est illis qui in sensu interno Verbi prophetici sunt. [4]Ex statu illo in quo per noctem usque ad mane fui, instructus sum quomodo prophetae per quos spiritus loquebantur et agebant, possessi fuerunt, nempe quod spiritus occuparent corpus eorum adeo ut vix aliquid residuum esset praeter quod scirent quod essent; fuerunt certi spiritus ad hunc usum qui non obsidere voluerunt homines, sed solum intrare in hominis affectiones corporeas, in quas cum intrarent, in omnia corporis intrabant. Spiritus qui solito apud me, dicebant quod abessem ab illis cum in illo statu manerem. [5]Spiritus qui possidebant corpus meum, sicut olim prophetarum, postea mecum locuti sunt, et dicebant quod prorsus non aliter tunc noverint quam quod vita illis esset sicut in corpore, praeter plura alia. Praeterea dictum quod etiam alii influxus apud prophetas fuerint, nempe quod essent sui juris et suae cogitationis, solum quod spiritus cum illis loquerentur, plerumque tunc intus in illis; sed quod non esset influxus in cogitationem et voluntatem, sed solum esset sermo qui ad auditum illorum pervenit.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church