6240.
`Tibi erunt': quod significet quod in rationali quod in interno, constat ex eo quod caeleste internum quod repraesentatur per `Josephum', sit in rationali, n. 4286, 4963; ac ideo per `tibi erunt' significatur
quod in rationali, ut prius per `mihi illi' {1} quod in naturali, in quo verum naturalis quod per `Jacobum' repraesentatur, n. 6236. Quid rationale {2} paucis dicendum: intellectuale interni
hominis dicitur rationale, at intellectuale externi hominis dicitur naturale; ita rationale est internum et naturale {3} externum; suntque inter se distinctissima; sed vere rationalis homo non est
nisi quam qui caelestis homo vocatur, et qui perceptionem habet boni, et ex bono {4}perceptionem veri; at qui non perceptionem illam habet, sed modo cognitionem quod verum sit, quia ita instructus, ac
inde conscientiam, non vere est rationalis homo sed est homo interior naturalis; qui a spirituali Domini Ecclesia sunt, tales sunt; {5} differunt inter se sicut differt lumen lunae a lumine solis; quapropter
etiam Dominus apparet spiritualibus ut luna, at caelestibus ut sol, n. 1521, 1529-1531, 4060, 4696. (s){6}Plures in mundo putant quod rationalis homo sit qui ingeniose potest ratiocinari de
multis, et ratiocinia ita conjungere ut quod concludit, appareat {7}sicut verum; sed hoc cadit etiam in pessimos, qui (x)ratiocinari possunt solerter et inducere quod mala sint bona, et quod falsa sint
vera, et quoque vice versa; sed quod hoc sit phantasia prava, non autem rationale, qui reflectit, potest {8}videre: rationale est intus videre et percipere quod bonum sit bonum, et inde quod verum sit
verum, visus enim illorum et perceptio est e caelo; quod illi qui ab Ecclesia `Domini spirituali' sint interius naturales, est quia id modo pro vero {9} agnoscunt quod a parentibus et magistris hauserunt,
et {10} postea ipsi apud se confirmarunt, {11}et non vident intus et percipiunt {12}num verum sit aliunde quam ex eo quod apud se id confirmarunt; aliter caelestes; inde est quod (s)hi sint rationales,
illi autem interius naturales. (s) Caeleste internum quod repraesentatur per `Josephum', est in rationali; at bonum spirituale quod repraesentatur per `Israelem', est in interiore naturali,
n. 4286; sunt enim spirituales qui repraesentantur per `Israelem', et caelestes qui per `Josephum'. @1 i significatur$ @2 i etiam$ @3 i est$ @4 quid verum$ @5 i ac$ @6 in A directions are given
to insert this separate sheet at end of number, so that the last sentence Caeleste internum etc. would come here.$ @7 ut$ @8 scire$ @9 i et bono$ @10 i quod$ @11 ita$ @12 num id quod agnoscunt suo
credo sit verum et quod credunt verum quia confirmarunt apud se$ @13 non$