6373.
`Usque dum venit Shiloh': quod significet Adventum Domini, et tunc tranquillum pacis, constat ex significatione `Shiloh' n. 6375 quod sit Dominus, Qui Shiloh vocatur ex eo quod pacaverit et tranquilla
reddiderit omnia; in lingua enim originali derivatur Shiloh a voce quae significat tranquillum; cur Dominus hic Shiloh dicitur, patet ab illis quae mox supra n. 6371, 6372, de regno caelesti et ejus
potestate dicta sunt; cum enim {1} Divinum per illud regnum {2}sistebatur, tunc erat intranquillum, non enim potuerunt illa quae in caelo, et illa quae in inferno, per id in ordinem redigi; nam Divinum
quod per illud regnum transfluebat, non potuit esse purum, quia caelum non est purum, ita id regnum nec validum ut per id omnia in ordine tenerentur; quapropter etiam tunc spiritus infernales et
diabolici ab infernis se efferebant, et super animabus quae e mundo veniebant, dominabantur; [2]ex quo fiebat quod non alii tunc salvari potuerint quam caelestes; et tandem vix illi, nisi Dominus susceperit
Humanum, et per quod illud in Se Divinum fecerit; per hoc Dominus omnia {3}redegit in ordinem, primum ea quae in caelo, dein illa quae in infernis; inde tranquillum pacis; quod spirituales, hoc
est, illi qui a spirituali Ecclesia essent, salvati fuerint per Adventum Domini, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834; et quod Dominus cum in mundo fuit, redegerit omnia in ordinem, n. 1820, 4286, 4287;
quod Divinum Verum a Jehovah seu Domino influxerit per caelum in humanum genus, sed quia hoc non suffecit cum homo se removit a bono, Dominus in mundum venit et Humanum in Se Divinum fecit, ut ab ipso
Divino Humano Domini Divinum Verum procederet, et sic salvaret hominem qui reciperet bonum per verum, n. 4180, 6280. @1 omne Verum$ @2 sisteretur$ @3 redegerit$