Arcana Coelestia (Elliott) n. 640

Previous Number Next Number See English 

640. Quod per 'ligna gopher' significentur concupiscentiae et per 'mansiones' binae partes ejus hominis, quae sunt voluntati et intellectus, nemo adhuc novit: nec quomodo illa significantur, scire quisquam potest, nisi prius dicatur quomodo se res habuit cum illa Ecclesia. Antiquissima Ecclesia, ut saepius dictum, ex amore novit quicquid esset fidei, seu quod idem est, ex voluntate boni habuit intellectum veri; sed posteri eorum ex hereditario quoque traxerunt, quod dominarentur apud eos cupiditates quae sunt voluntatis, quibus etiam immerserunt doctrinalia fidei, inde Nephilim facti: cum itaque Dominus praevidit, si homo in tali natura maneret, quod in aeternum periret, ideo provisum a Domino ut voluntarium separaretur ab intellectuali, et formaretur homo, non ut prius, per voluntatem boni, sed per intellectum veri donaretur ei charitas, quae quasi voluntas boni apparet. Haec nova Ecclesia, quae 'Noahus' vocatur, talis facta est, et sic fuit ex prorsus alia indole quam Ecclesia Antiquissima. Praeter hanc Ecclesiam etiam aliae fuerunt tunc temporis, ut illa quae Enosh dicta, de qua prius ad cap. iv 25, 26; tum etiam, quarum non talis mentio et descriptio exstat: hic modo describitur Ecclesia Noah, quia alia et prorsus diversa indole fuit ab Antiquissima.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church