6408.
`Ab Ashere': quod significet beatum affectionum, nempe caelestium quae sunt amoris in Dominum et charitatis erga proximum, constat ex repraesentatione `Asheris' quod sit felicitas vitae aeternae, et
beatum affectionum, de qua n. 3938, 3939; Asher etiam a beatitudine dictus est. Quod beatitudinem illam attinet, illa non facile describi potest ex causa quia est interna, et raro apud aliquem in ipsum
corpus se exserit, ita raro ad sensum; homo enim dum in corpore vivit, distincte sentit illa quae existunt in corpore, sed obscurissime illa quae existunt in ejus spiritu, mundanae enim curae, cum
homo in corpore est, impediunt; usque in sensum corporis ubi illae curae sunt, beatum affectionum non influere potest, nisi naturalia et sensualia ad concordantiam cum interioribus redacta fuerint, et
usque nec tunc nisi obscure, modo sicut tranquillum ex eo quod contentus animo sit, at post obitum se id manifestat, ac percipitur ut beatum et felix, et tunc afficit et interiora et exteriora; verbo,
beatum affectionum caelestium est ipsius animae seu spiritus, influens per viam internam et penetrans versus corpus, ubi recipitur quantum jucunda amorum naturalium et sensualium non obstant. [2]
Hoc beatum ne hilum datur apud illos qui in jucundo amoris sui et mundi sunt, nam hi amores prorsus {1}oppositi sunt; quapropter etiam illi qui in his amoribus sunt, nequaquam comprehendere possunt quod
{2}aliquid beatum detur quam evehi ad {3}dignitates, coli sicut nomina, divitiis abundare, et possidere opes prae aliis; si illis dicitur quod jucundum ex his amoribus externum sit, et cum corpore
pereat, et quod inde remanet in animo, post obitum vertatur in triste et tetrum, quale illis {4}in infernis, et quod jucundum internum detur, et quod hoc sit faustum et felix quod illis qui in caelo;
haec prorsus non capiunt, {5}ex causa quia apud illos externum regnat et internum clausum est. Ex his sciri potest quid intelligitur per beatum affectionum quod significatur per `Asherem'. @1 in opposito$ @2
aliud$ @3 honores$ @4 i qui$ @5 causa est quia$