6472.
Quomodo se habet cum influxu utriusque vitae, nempe vitae cogitationis et vitae voluntatis a Domino, hoc scire datum est per revelationem, quod nempe Dominus influat duplici modo, nempe per caelum mediate
et ex Se immediate, et {1}quod ex Se influat tam in rationalia hominis quae sunt interiora ejus, quam in naturalia ejus quae sunt exteriora; quod influit a Domino est bonum amoris et verum fidei,
nam quod procedit a Domino, est Divinum Verum in quo Divinum Bonum; [2] sed haec varie recipiuntur apud hominem, nempe secundum quale ejus; Dominus non cogit hominem ad recipiendum quod a Se influit,
sed ducit in libero, et quantum {2}sinit homo, per liberum ducit ad bonum; (m)ita Dominus ducit hominem secundum ejus jucunda, (x)tum quoque secundum fallacias et inde capta principia, sed sensim inde
educit; et hoc apparet homini sicut a se; ita Dominus non frangit illa, nam hoc foret violare liberum,(n) quod tamen necessario erit, ut homo reformari possit, n. 1937, 1947, 2875, 2876, 2881, 3145,
3146, 3158, 4031. Quod Dominus ita influat apud hominem, nempe non solum mediate per caelum, sed etiam immediate ex Se tam in interiora quam in exteriora apud hominem, est arcanum hactenus ignotum. @1
per hunc immediatum influxum$ @2 patitur$