6482.
Locutus sum cum spiritibus de regimine Domini universali, quod universale nusquam dabile sit absque singularibus, et quod universale alioquin nihil sit, nam quod universale dicatur, est quia singularia
simul ita appellantur, sicut particularia simul sumpta vocantur commune; idcirco dicere Providentiam in universali et non in singularibus, est nihil dicere. Si quis per Providentiam in universali
intelligit conservationem totius secundum ordinem universae naturae in prima creatione impressum ille non considerat quod nihil subsistere possit nisi (x)perpetuo existat, nam sicut notum est in orbe
erudito, subsistentia est perpetua existentia, ita est conservatio perpetua creatio; consequenter est Providentia jugiter in singulis. Confirmant se quidam in eo quod universale detur absque {1}particulari
ex rege, qui universaliter regit non autem singulariter; sed illi non cogitant quod regium (t)non sit modo apud ipsum regem, sed etiam apud ejus ministros, qui vice ejus funguntur in talibus in
quibus ipse non valet nec potest; ita universale quod est regis, est in singularibus{2}. Sed hoc non opus est apud Dominum; nam quicquid in Ipso est, infinitum est, quia Divinum; quod angeli {3}Ipsius
ministeria sint, est ut in vita activa sint, ac inde in felicitate; sed usque ministeria quae agunt, non sunt ex illis, sed ex influxu a Domino, quod quoque angeli unanimiter fatentur. @1 singulari$ @2
i alioquin non foret regimen sed confusum chaos $ @3 i in caelo$