Arcana Coelestia (Elliott) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Sunt in genere quatuor differentes stili in Verbo; PRIMUS est qui fuit Ecclesiae Antiquissimae; modus illorum exprimendi erat talis ut cum nominarent terrestria et mundana, quod cogitarent de spiritualibus et caelestibus quae repraesentabant; quare non solum per repraesentativa exprimebant, sed etiam seriem quandam quasi historicam redigebant ut magis viverent, quod iis delectabile quam maxime erat. Hic stilus est intellectus cum prophetavit Hannah dicens, Loquimini altum, altum, exeat antiquum ab ore vestro, 1 Sam. ii 3. Repraesentativa illa vocantur apud Davidem, Aenigmata ab antiquitate, Ps. lxxviii 2-4. Ex Antiquissimae Ecclesiae posteris habuit Moses haec de Creatione, de horto Edenis, usque ad Abrami tempus. SECUNDUS stilus est historicus, qui in Libris Mosis ab Abrami tempore et ulterius, inque Josuae, Judicum, Samuelis, et Regum, in quibus historica talia prorsus sunt qualia in sensu litterae comparent, sed usque omnia et singula continent prorsus illa in sensu interno, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, suo ordine in sequentibus. TERTIUS est propheticus, qui natus a stilo Antiquissimae Ecclesiae, quem adorabant; sed non est continuus et sicut historicus qualis antiquissimus, sed est sparsus vix usquam intelligibilis nisi in sensu interno, ubi arcanissima, quae concinno ordine sequuntur connexa et spectant hominem externum, et internum, Ecclesiae plures status, ipsum caelum, ac in intimis Dominium. QUARTUS est Psalmorum Davidis, qui est medius inter propheticum et communem loquentium; ibi sub Davidis ut regis persona, in sensu interno agitur de Domino.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church