6619.
Quod innumerabilia insint ideis cogitationis, et quod illa quae insunt, ordine insint ab interioribus, patuit {1}etiam mihi, cum mane et vespere legi Orationem Domini; toties tunc ideae cogitationis
meae aperiebantur versus caelum, et influebant innumera, sic ut animadverterem clare quod ideae {2}cogitationis ex (t)Orationis contentis captae, implerentur e caelo; ac talia quoque infunderentur, quae
enuntiari nequeunt, et quoque quae {3}non a me comprehendi potuerunt, modo affectionem inde resultantem communem sensi; et quod mirum, illa quae influebant, quotidie variabantur; inde datum est scire
quod in Orationis illius contentis {4} plura insint quam universum caelum capax {5}est comprehendere; et quod eo plura insint apud hominem, quo cogitatio ejus magis aperta est versus caelum; et vicissim
quod eo pauciora quo cogitatio ejus magis clausa; apud (c)eos enim, quibus cogitatio clausa est, nihil plus inibi apparet quam sensus litterae seu proximus vocum. @1 quoque$ @2 cogitatione$ @3
nec$ @4 i singulis$ @5 sit$