6720.
`Vidit illum quod bonus ille': quod significet apperceptionem quod per caelum, constat ex significatione `videre' quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione `boni'
quod hic, quia praedicatur de lege Divina in Domino, {1} sit per caelum; sed quod {2}`bonus' hic significet per caelum, est arcanum quod nisi detegatur, (t)non sciri potest; Dominus cum Humanum
Suum Divinum fecit, ex Divino per transfluxum per caelum hoc fecit; non quod caelum aliquid ex se contribuerit, sed ut Ipsum Divinum influere posset in Humanum, trans caelum influxit; hic transfluxus
fuit Divinum Humanum ante Domini Adventum, et fuit Ipse Jehovah in caelis seu Dominus; Divinum quod per caelum transfluxit fuit Divinum Verum seu Divina Lex, quam Moses repraesentavit; {3}et Divinum quod
per caelum transfluit est bonum; inde patet unde est quod per `vidit illum,' nempe filium, `quod bonus ille' significetur apperceptio quod per caelum. @1 i quod$ @2 bonum$ @3 A has nam for et
and places this clause at the end of .$