Arcana Coelestia (Elliott) n. 6846

Previous Number Next Number See English 

6846. `Et dixit, Ego Deus patris tui': quod significet Divinum quod Antiquae Ecclesiae, constat ex significatione `patris' quod sit Antiqua Ecclesia, de qua n. 6075; quod Antiqua Ecclesia dicatur `pater,' est quia ex illa natae sunt Ecclesiae quae post illam, nempe Ecclesia Hebraea, et postea Ecclesia apud Jacobi posteros; ritualia enim et statuta quae mandata fuerunt posteris Jacobi per Mosen, non fuerunt nova, sed fuerunt prius in antiquis Ecclesiis, et modo restaurata apud filios Jacobi {1}; restaurata sunt quia apud alias gentes idololatrica facta sunt, et in Aegypto inque Babele versa in magica; quod eadem fuerint in antiquis Ecclesiis, a pluribus locis in Verbo constare potest. Inde nunc est quod Antiqua Ecclesia intelligatur per `patrem' et quoque quod dicatur `pater' in Verbo ubi agitur de Ecclesia. {2}Deus Qui in Antiqua Ecclesia colebatur erat Dominus quoad Divinum Humanum; et notum erat illis quod Dominus esset Qui repraesentaretur in singulis Ecclesiae eorum ritibus; et quoque plures (c)eorum sciverunt quod Dominus' venturus esset in mundum, et Humanum in Se Divinum faceret; in illa Ecclesia nec alius intelligebatur per `Jehovam'; apparuerat enim illis ut {3}Divinus Homo, et vocabatur Jehovah, n. 1343, 5663, ut quoque postea Abrahamo, Gen. xviii 2 seq.; Josuae, v. 13-15; Guideoni, Jud. vi 11 seq.; Manoacho et uxori ejus, Jud. xiii 3 seq.; et agnitus erat pro Deo universi, et pro Unico Quem adorarent; inde nunc est quod per `Deum patris tui' in sensu interno intelligatur Divinum quod Antiquae Ecclesiae, hoc est, Dominus; at in sensu {4}externo historico intelligitur Abraham, tum Jischak, et quoque Jacob. @1 i posteros$ @2 Divinum quod$ @3 angelus$ @4 literae$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church