6914.
`Et dabo gratiam populi hujus in oculis Aegyptiorum': quod significet timorem illorum qui in falsis pro illis qui ab Ecclesia spirituali, propter plagas, constat a significatione `dare gratiam' quod
sit timorem propter plagas, de qua sequitur; ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637; et ex repraesentatione `Aegyptiorum'
quod sint qui in falsis, de qua saepe prius. Quod `dare gratiam in oculis Aegyptiorum' significet timorem propter plagas illis qui in falsis, constat ex intellectu rerum in sensu interno; agitur enim
de illis qui in falsis, qui per `Aegyptios' significantur, quod illis auferenda sint vera et bona, et transferenda ad illos qui ab Ecclesia spirituali; et quia de illis qui in falsis agitur, per `gratiam'
non significatur gratia, nam illis qui in falsis et malis sunt, nusquam gratia est pro aliquo, sed si benefaciunt, aut si non malefaciunt, est ex timore propter plagas, inde gratia illorum; {1}
haec gratia est quae in sensu interno hic intelligitur; sensus internus exponit res quales sunt, non quales sistuntur in littera, et applicat singula ad subjectum; (m)quod ita sit patet etiam a sequentibus
de Aegyptiis, quod non dimiserint filios Israelis ex aliqua gratia, sed ex timore propter ulteriores plagas,(n) Exod. xi 1, xii 33. 2 Quia in his binis versibus agitur de depraedatione Aegyptiorum,
per `quod mulieres Israelis mutuo peterent a mulieribus Aegyptiis argentum, aurum, et vestes,' et quomodo hoc se habet, nequaquam sciri potest nisi ex revelatione de illis quae fiunt in altera
vita, sensus enim internus {2} involvit talia quae {3}fiunt apud angelos et spiritus, idcirco dicendum: {4} quod locus caeli inferior {5}ante Adventum Domini a malis geniis et spiritibus occupatus fuerit,
et quod inde postea expulsi, et regio illa data sit illis qui ab Ecclesia spirituali, videatur supra n. 6858; quamdiu mali genii et spiritus ibi erant, sub intuitu continuo angelorum (x)superioris
caeli {6}fuerunt; inde arcebantur a malis aperte faciendis; hodie etiam quidam qui dolosiores aliis sunt, quia per {7}simulationem innocentiae et charitatis fallunt, sub intuitu caelestium sunt, et
tamdiu detinentur a nefandis suis dolis; sunt illi directe supra caput, et angeli caelestes sub quorum intuitu sunt, adhuc superius; ex quibus scire datum est qualis status malorum geniorum et spirituum
fuit qui ante Adventum Domini occuparunt inferiorem regionem caeli, quod nempe tunc a malis aperte faciendis ab angelis superioris caeli detenti fuerint. 3 Quomodo autem a malis aperte faciendis
detenti fuerint, etiam scire datum est: tenebantur in vinculis externis, nempe in timore jacturae honoris et famae, in timore deprivationis possessionum in regione illa caeli ac detrusionis in infernum;
et tunc adjungebantur illis {8}spiritus boni simplices; sicut {9}fit hominibus {10} in mundo; {11}hi tametsi interius (t)sunt diaboli, usque tamen per externa illa vincula tenentur in simulatione
honesti ac justi, et ad benefaciendum; utque ita teneantur, adjunguntur illis spiritus qui in simplici bono sunt; ita se habuit cum malis qui in regione inferiore caeli ante Adventum Domini fuerunt; et
tunc quoque potuerunt adigi ad verum dicendum (c)et bonum faciendum per proprios amores; non aliter ac sacerdotes mali, immo etiam pessimi, qui intus diaboli sunt, qui {12}doctrinalia suae Ecclesiae
cum {13} tali ardore et simulato zelo praedicare possunt ut corda auditorum ad pietatem moveant {14}; sunt {15}tamen tunc in {16}amore sui et mundi, nam cogitatio de honore et de lucro universaliter
apud illos regnat, {17}ex illo igne ad ita praedicandum excitantur; sunt mali spiritus apud illos qui in simili amore et inde in simili cogitatione sunt, qui ducunt, {18}quibus adjuncti sunt {19} simplices
boni spiritus; ex his constare potest qualis status caeli ante Adventum Domini fuit. 4 Post autem Adventum Ipsius {20}caeli et inferni status prorsus mutati sunt; tunc enim mali genii et spiritus
qui regionem caeli inferiorem occuparunt dejecti sunt, et loco illorum illi qui ab Ecclesia spirituali illuc elevati; mali qui dejecti sunt tunc deprivati (d)sunt externis vinculis quae, ut supra
dictum, fuerunt timores jacturae honoris et famae, ac amissionis possessionum in regione illa; (c)ac ita relicti sunt suis interioribus, quae non nisi quam diabolica et infernalia erant, et sic in inferna
ablegati. Deprivatio a vinculis externis fit in altera vita per ablationem spirituum bonorum qui illis adjuncti sunt; cum hi {21}ablati sunt, non magis {22}possunt in aliqua simulatione boni, justi,
et honesti esse, sed sunt quales in mundo fuerunt intus, hoc est, quales fuerunt cogitatione et voluntate, quas coram aliis ibi absconderunt; et tunc nihil aliud cupiunt quam malefacere. Simplices
hi boni spiritus qui illis ablati sunt dati seu adjuncti sunt illis qui ab Ecclesia spirituali, quibus regio illa caeli in possessionem data est; inde est quod hi locupletari sint veris et bonis quae
prius {23}habuerunt mali genii et spiritus; nam locupletari veris et bonis in altera vita fit per adjunctionem spirituum qui in vero et bono sunt, nam per illos fit communicatio. 5 Haec sunt quae
significantur per quod `filii Israelis ab Aegypto non ituri vacui, {24}sed quod mulier a vicina sua et ab hospita domus suae peteret vasa argenti, et vasa auri, et vestes, et sic depraedarentur {25}Aegyptios.'
Quisque videre potest quod nisi talia repraesentata fuissent, nusquam a Divino mandatum fuisset ut tali astu uterentur contra Aegyptios; omne enim tale longissime abest a Divino; sed quia populus
ille prorsus repraesentativus esset, id, quia ita fieret cum malis in altera vita, permissum fuit a Divino ut ita facerent; sciendum est quod perplura quae mandata sunt a Jehovah seu Domino, in
sensu interno non significent quod mandata sint, sed {26} quod permissa {27}. @1 i quae non est gratia ex libero, sed ex coacto,$ @2 i Verbi$ @3 existunt$ @4 i cum depraedatione Aegyptiorum ita
se habet,$ @5 After spiritibus$ @6 erant$ @7 innocentiam et charitatem$ @8 simplices boni spiritus$ @9 solet fieri$ @10 i cum vivunt$ @11 ii$ @12 vera doctrinae$ @13 i affectione$ @14
i praedicare possunt$ @15 enim$ @16 cogitatione honoris sui et lucri, quae$ @17 et ab$ @18 sed$ @19 i illis, ut supra dictum,$ @20 status et coeli et inferni$ @21 auferuntur, tunc$ @22
possent$ @23 affuerunt malis geniis et spiritibus$ @24 d sed i et$ @25 illos$ @26 i modo$ @27 i fuerint$