696.
Tale est aequilibrium omnium et singulorum in altera vita ut ipsum malum se puniat, sic ut in malo sit poena mali; similiter in falso, quod redit ad illum qui in falso est; inde poenam et cruciatum
sibi unusquisque inducit, et incurrit tunc in turbam diabolicam quae tale patrat. Dominus nusquam aliquem in infernum mittit, sed omnes ab inferno educere vult; minus in cruciatum inducit; sed quia spiritus
malus ipse irruit, vertit Dominus omnem poenam et cruciatum in bonum et in aliquem usum; nulla usquam poena dari potest nisi sit apud Dominum finis usus, nam regnum Domini est regnum finium et
usuum; sed (x)usus quos praestare possunt infernales, sunt vilissimi, in quibus cum sunt, non ita sunt in cruciatu; sed cessante usu, in infernum remittuntur.