6977.
`Et erunt aquae quas accepisti': quod significet inversionem status, constat ab illis quae mox sequuntur, nam dicitur quod `erunt in sanguinem in arida,' per quod significatur falsificatio omnis veri
et privatio ejus in naturali; cum hoc fit, status prorsus invertitur; inde est quod illa verba, quia involvunt, etiam significare dicuntur inversionem status. Est etiam totalis inversio status in naturali
cum id nihil nisi quam falsa occupant; hoc raro fit apud hominem cum vivit in mundo, sed in altera vita {1}cum omnibus qui conjiciuntur in infernum; quod fiat raro cum homine cum vivit in mundo,
est quia tunc continue tenetur in statu ut reformari queat, modo ex libero desistat a malis; at post mortem sequitur illum vita ejus, et manet in statu {2}quem sibi comparavit per totum' vitae suae
cursum in mundo; tunc qui in malo est non amplius reformari potest; et ne communicationem habeat cum aliqua societate caeli, adimitur ei omne verum et bonum, unde {3}manet in malo et falso, quae, nempe
malum et falsum, accrescunt ibi secundum facultatem quam sibi acquisivit in mundo, recipiendi illa, {4} sed usque non ultra terminos acquisitos {5} licet ei transcendere; haec (t)inversio status est
quae hic intelligitur; quae talis est {6}ut non amplius emendari queat quoad interiora sed modo quoad exteriora, nempe per timores propter poenas, quas cum saepe sustinuit, {7} abstinet {8}tandem, non
ex libero sed ex coacto, manente usque cupiditate faciendi malum; quae cupiditas in freno tenetur per timores, ut dictum, qui sunt media emendationis externa, et cogunt; hic status est malorum in altera
vita. @1 fit cum omni qui conjicitur$ @2 in quo fuit cum absolvit$ @3 remanet in naturali modo malum et falsum$ @4 i inde multo pejor fit, quam fuerat in vita corporis,$ @5 i non$ @6
quod$ @7 i tunc$ @8 a malo$