Arcana Coelestia (Elliott) n. 7004

Previous Number Next Number See English 

7004. `Et ponas verba in ore illius': quod significet quod quae enuntiat a Divino Humano procedent, constat ex repraesentatione `Moschis qui poneret in ore Aharonis verba' quod sit Dominus quoad Divinum Verum quod procedit a Divino Humano Ipsius, de qua prius; ex significatione `oris' quod sit vox et enuntiatio, de qua supra n. 6987; ita `ponere in ore' est dare ut enuntiet, {1}at cum praedicatur de Domino, est procedere; nam Verbum quod {2}enuntiatur a spiritu seu angelo a Divino Humano Domini procedit; `Aharon' enim repraesentat doctrinam boni et veri quae enuntiatur. 2 Cum hoc ita se habet: a Domino procedit Divinum Verum immediate et mediate; quod immediate procedit, hoc est supra omnem intellectum angelorum; quod autem mediate procedit, hoc adaequatum est angelis in caelis, et quoque hominibus, nam transit per caelum, et inde induit quale angelicum et quale humanum; sed in hoc verum etiam influit Dominus immediate, et sic {3}ducit angelos et homines tam mediate quam immediate, videatur n. 6058; sunt enim omnia et singula a Primo Esse, et ordo ita institutus est ut Primum Esse in derivatis adsit mediate et immediate, ita aeque in ultimo ordinis ac in primo ejus; ipsum enim Divinum Verum est unicum substantiale, derivata non sunt nisi quam formae successivae inde; inde etiam patet quod Divinum influat etiam immediate in omnia et singula, nam a Divino Vero omnia creata sunt, est enim Divinum Verum unicum essentiale, n. 6880, ita a quo omnia; Divinum Verum est quod vocatur Verbum apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, i 1, 3. Per talem influxum ducit Dominus hominem non modo providentia in universali, sed etiam in (d)omni singulari, immo in omnium singularissimis; inde nunc est quod dicatur quod quae enuntiantur a Divino Humano procedent. 3 Quod immediatus sit influxus Domini ubi etiam mediatus, ita in ultimo ordinis aeque ac in primo ejus, dictum mihi est e caelo, et data ejus rei viva perceptio; (m)tum quod id quod per mediatum influxum fit, hoc est, per caelum ac per angelos ibi, sit (x)perparum respective; ut et quod Dominus per immediatum influxum simul ducat caelum, (c)et per illum omnia et singula ibi in suo nexu et ordine teneat.(n) @1 et$ @2 enuntiat angelus seu spiritus$ @3 Before videatur$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church