Arcana Coelestia (Elliott) n. 7051

Previous Number Next Number See English 

7051. Qui de sensu interno Verbi nihil sciunt, illi non aliter credere possunt quam quod gens Israelitica et Judaica fuerit prae omni alia gente electa, et inde reliquis praestantior, ut quoque crediderunt ipsi; et quod mirum, hoc non solum credit ipsa illa gens, sed etiam id credunt Christiani; utcumque hi sciunt quod gens illa sit in spurcis amoribus, in sordida avaritia, in odio, et in fastu {1}; et praeterea, quod interna quae sunt charitatis et fidei et quae sunt Domini nihil faciant et quoque aversentur; quod Christiani etiam credant quod gens illa prae aliis electa fuerit, est {2}ex causa quia credunt quod electio et salvatio hominis sit ex misericordia, utcumque homo vivit, ac ita quod scelesti possint aeque in caelum recipi, ac pii et probi, non {3}considerantes quod electio sit universalis, nempe omnium qui in bono vivunt; et quod Misericordia Domini sit {4}erga omnem hominem qui abstinet a malo et vult vivere in bono, et {5}sic qui patitur se duci a Domino, ac regenerari, quod fit per continuum vitae ejus 2 inde quoque est quod plerique in Christiano orbe {6}etiam credant quod gens illa iterum {7}eligetur, et tunc {8}reducetur in terram Canaanem, et hoc quoque secundum sensum litterae, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, x (x)20-23, xi 11, 12, xxix [14] ad fin., xliii 5, 6, xlix 6-26 lvi 8, lx 4, lxi 3-10, lxii; apud Jeremiam, iii 14-19, xv 4, 14, xvi 13, 15, xxiii 7, 8, xxiv 9, 10, xxxi 31, 33, xxv 29, xxix 14, 18, xxx 3, 8-11, xxxi 8-10, 17, xxxiii 16, 20, 26; apud Hezechielem, v 10, 12, 15, xvi 60, xx 41, xxii 15, 16, xxxiv 12, 13, xxxvii 21, 22, xxxviii 12, xxxix 23, 27, 28; apud Danielem, vii 27, xii 7; apud Hoscheam, iii 4, 5; apud Joelem (x)iii 5 [A.V. ii 32], iv [A.V. iii]; apud Amosum, ix 8, 9, seq.; apud Micham, v 7, 8; {9}ex his et quoque ex aliis locis credunt etiam Christiani quod gens illa iterum eligetur ac introducetur in terram Canaanem, tametsi sciunt (m)quod gens illa exspectet Messiam qui introducet, et tamen norunt quod illa exspectatio vana sit, et quod regnum Messiae seu Christi non sit (c)ex hoc mundo, (c)ac sic quod terra Canaan, in 3 quam Messias introducet, sit caelum;(n) illi nec expendunt quod in Verbo sit sensus spiritualis, et quod in illo sensu per Israelem non intelligatur Israel, nec per Jacobum Jacob, nec per Jehudam Jehudah, sed quod per illos intelligantur quae repraesentant; nec expendunt quid historica de illa gente memorant, qualis {10}illa fuit in deserto, et qualis dein in terra Canaane, quod corde idololatrica; tum quid Prophetae de illa et ejus scortatione spirituali et abominationibus; qualis illa sit, describitur in Cantico {11}apud Moschen, his verbis, Occultabo facies Meas ab iis; videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non: dixerim, In extremos angulos ejiciam illos; cessare faciam ab homine memoriam illorum; nisi inimici dicerent, Manus nostra alta, neque Jehovah fecit omne hoc. Nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne istud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Mihi vindicta et retributio; in tempus nutabit pes eorum, prope namque est dies interitus eorum, et (x)properant futura illis, Deut. xxxii 20, 26-28, (x)32-35;
quod Jehovah canticum illud Moschi dictaverit, videatur ibi xxxi 19, 21. {12}De illa gente ita quoque Dominus, apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, viii 44;
praeter in multis aliis locis. 4 Quod Christiani tametsi haec sciunt, usque credant quod gens illa tandem convertetur ad Dominum, et tunc introducetur in terram ubi prius fuerat, est, ut dictum, quia non sciunt sensum internum Verbi; (c)et quia putant quod nihil faciat vita hominis; et quod malum etiam per crebros actus irradicatum, nihil obstet quin homo per fidem, etiam unius horulae, spiritualis fieri possit et regenerari et sic acceptari a Domino; {13}tum quod intromissio in caelum sit solius misericordiae, et quod haec sit erga singularem gentem, et non ita erga omnes in universo qui misericordiam Domini recipiunt; qui ita cogitant non sciunt quod prorsus contra Divinum sit quod quidam ut electi nascerentur ad salutem et {14} caelum, et quidam ut non electi ad damnationem et infernum; ita cogitare de Divino foret horrendum, quia foret summa immisericordia, cum tamen Divinum est ipsa Misericordia. Ex his nunc constare potest quod gens {15}Israelitica et Judaica non electa fuerit, et minus (x)quod eligetur; {16}tum quod non aliquid Ecclesiae apud illam fuerit, nec esse potuerit, sed modo repraesentativum ejus; et quod usque ad hunc diem conservata sit, fuerit propter Verbum Veteris Testamenti, de qua re videatur n. 3479. @1 i, ita in spurcis amoribus$ @2 etiam$ @3 cogitantes$ @4 ducere$ @5 regenerare illum; et hoc$ @6 Before in Christiano$ @7 eligeretur$ @8 reduceretur$ @9 scitur$ @10 fuerit$ @11 Mosis$ @12 nec expendunt Ipsius Domini verba de$ @13 et introduci in coelum, ac praeterea quod misericordia Domini sit determinata ad aliquam gentem$ @14 i ad$ @15 illa$ @16 et$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church