7055.
`Desertum': quod significet ubi non ita prius est, nempe conjunctio, constat a significatione `deserti' quod sit ubi parum vitale adhuc, de qua n. 1927, ita ubi non bonum et inde verum, n. 4736, nam
inde est vitale; hic ubi non conjunctio veri immediate a Divino procedentis cum vero mediate procedente; quod ibi conjunctio fieret, significatur per quod `Aharon vaderet obviam Moschi desertum.' Quod
conjunctionem illam concernit, sciendum quod apud hominem verum mediate a Divino procedens dari possit, et tamen usque id non esse conjunctum cum vero quod immediate a Divino procedit. 2 Sed haec
res quia {1} (t)arcana est, illustretur exemplis: qui secundum doctrinam suae Ecclesiae apud se confirmatam cogitant {2}et docent, et non sciunt num vera sint aliunde quam ex eo quod ex (x)doctrina Ecclesiae
sint, et quod a viris {3}doctis et illustratis tradita, apud illos verum mediate a Divino procedens potest esse, sed usque hoc non conjunctum est cum vero quod immediate a Divino procedit; si
enim conjunctum foret, tunc haberent {4}affectionem sciendi verum propter verum, et imprimis propter vitam, inde quoque donati forent perceptione num doctrinalia Ecclesiae suae sunt vera antequam confirmant
illa apud se, et viderent in singulis num concordarent confirmantia cum ipso vero. 3 Sint etiam pro exemplo: prophetae per quos Verbum scriptum est, illi scripserunt sicut spiritus a Divino
{5}dictavit, ipsa enim verba quae scriberent in auribus illorum enuntiabantur; apud illos fuit verum mediate a Divino procedens, hoc est, per caelum, sed non ideo verum quod immediate a Divino processit,
nam non perceptionem habebant, quid singula in sensu interno significarent, nam cum conjuncta sunt, tunc, ut dictum, perceptio datur. Conjunctio illa raro datur apud hominem, sed datur apud omnes
qui in caelo, cumprimis qui in caelo intimo seu tertio sunt; nec apud hominem datur nisi ille in tantum regeneratus sit ut elevari queat a sensuali usque versus rationale suum, et sic in luce caeli ubi
sunt angeli sisti. Apud omnem quidem hominem est influxus Divinus tam immediatus quam mediatus, n. 6063, 7004, sed conjunctio non est nisi apud illos qui perceptionem veri ex bono habent; nam {6}illi
apud quos conjunctus est influxus immediatus Divinus cum mediato {7}se patiuntur a Domino duci, sed apud {8}quos non conjuncti sunt {9}influxus illi semetipsos ducunt; et hoc amant. Ex his nunc constare
potest quid per `desertum' hic intelligitur, quod sit ubi non conjunctio. @1 i in se$ @2 aut$ @3 illustratis et doctis$ @4 perceptionem num doctrinalia sunt vera, antequam confirmantur$ @5
dictarunt$ @6 ille apud quem$ @7 ducitur a Domino$ @8 quem$ @9 ducitur a semet$