Arcana Coelestia (Elliott) n. 7297

Previous Number Next Number See English 

7297. `Et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis': quod significet ita ad apparentiam simile pervertendo fines ordinis, constat ex significatione `fecerunt etiam illi,' cum dicitur de magis Aegypti, quod sit sistere simile ad apparentiam, nam {1}quae fluunt ex ordine, per abusum non variantur sed apparent similia quoad formam externam, non autem quoad formam internam, nam {2}sunt contra fines ordinis; et ex significatione `incantationum' quod sint ipsae {3}artes pervertendi ordinem; per praestigias et incantationes in Verbo, ubi memorantur, significatur ars sistendi falsa ut appareant sicut vera, ac sistendi vera ut appareant sicut falsa, 2 quod imprimis fit per fallacias; illa significantur per `praestigias' et {4} `incantationes' in sequentibus his locis: apud Esaiam, Atqui venient tibi duo illa momento in die uno, orbitas et viduitas, in perfectione sua venient super te, propter multitudinem praestigiarum tuarum, ob magnitudinem incantationum tuarum plurimam: persta in incantationibus tuis, et in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua, xlvii 9, 12;
ibi de Babele et Chaldaeis: apud eundem, Accedite huc, filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est, lvii 3:
apud Nahum, Vae urbi sanguinum! prae multitudine scortationum scorti, boni causa, magistrae praestigiarum, vendentes gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas, iii [1,] 4;
`urbs sanguinum' pro veri falsificatione, `scortationes' pro falsificato bono veri, `praestigiae' pro artibus sistendi falsa ut vera et vera ut falsa: 3 apud Malachiam, Accedam ad vos in judicium, et ero testis festinans contra praestigiatores, et contra adulteros, et contra jurantes falso, iii 5:
apud Johannem, Incantatione tua seductae sunt omnes gentes, Apoc. xviii 23;
ibi de Babylone: apud Micham, Exscindam equos tuos e medio tui, et perdam currus tuos, et exscindam urbes terrae tuae, et destruam omnia munimenta tua, et exscindam praestigias e manu tua, v 9-11 [A.V. 10-12];
ex his patet quod per `praestigias' significentur artes sistendi vera ut falsa et falsa ut vera, nam per `equos' qui exscindendi significantur intellectualia, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; per `currus' qui perdendi significantur doctrinalia veri, n. 2760, 5321; per `urbes terrae' quae etiam exscindendae significantur vera Ecclesiae; quod urbes sint vera, n. 2268, (x)2451, 2712, 2943, 4492, 4493, et quod terra sit Ecclesia, n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4447, 4535, 5577; per `munimenta' significantur vera quatenus defendunt bona; inde nunc sciri potest quid per `praestigias' quae e manu exscindendae sunt significatur, quod nempe artes sistendi vera ut falsa et falsa ut vera; {5}hae artes etiam correspondent phantasiis per quas mali in altera vita sistunt coram oculis pulchra sicut foeda et foeda sicut pulchra, quae phantasiae etiam species praestigiarum sunt, nam sunt quoque abusus et inversiones ordinis Divini. @1 ordo per abusum quoad formam externam apparet sibi similis$ @2 est$ @3 inversiones ordinis actu$ @4 i per$ @5 fiunt etiam tales artes per abusus et inversiones ordinis Divini, quae quod sint incantationes et praestigiae supra dictum est; nam leges ordinis sunt Divina vera$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church