7442.
Et implebuntur domus Aegyptiorum volatili noxio, et etiam terra super qua illa': quod significet quod falsa malevolentiae occupabunt omnia mentis naturalis, constat ex significatione `implere' quod
sit occupare; ex significatione `domus Aegyptiorum' quod sint interiora mentis naturalis, de qua supra n. 7407; ex significatione volatilis noxii' quod sint falsa malevolentiae, de qua mox supra n. 7441;
et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis in communi, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301. 2 Quomodo cum hoc se habet, quod etiam interiora mentis naturalis occupabuntur a
falsis mali quae sunt in externis {1}illius mentis, paucis dicendum: quae influunt per caelum a Domino apud hominem, illa influunt in interiora ejus, et pergunt usque ad ultima seu extrema, (c)et ibi
sistuntur homini sensibilia, consequenter influunt usque in sensuale, et per hoc in illa quae corporis sunt; si sensuale (t)oppletum est phantasiis ex fallaciis ac apparentiis, et magis si ex falsis,
tunc vera quae influunt vertuntur ibi in similia, nam recipiuntur {2}ibi secundum formam inductam, videatur n. 7343; quantum (d)etiam vera in falsa vertuntur, tantum interiora, per quae transitus fit,
{3}clauduntur, et tandem non plus {4}patet quam {5}ut transfluat modo quantum dare potest facultatem ratiocinandi, et confirmandi mala per falsa. 3 Quia {6} ita se habet apud hominem, necessum est
ut {7}dum is regeneratur, ejus naturale usque ad sensuale regeneretur, nam nisi id regeneratur, nulla est receptio veri ac boni, quoniam, ut supra dictum est, verum influens ibi pervertitur, et tunc
interiora clauduntur; quapropter cum exteriora regenerata sunt, totus homo regeneratus est; hoc significatum est per Domini verba ad Petrum cum lavit pedes (c)ejus, apud Johannem, Dixit Simon Petrus,
Domine, non laves pedes meos tantum, sed etiam manus et caput: dixit illi Jesus, Qui lotus est non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, xiii 9, 10;
per `pedes' significantur
naturalia, n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; per `lavare' significatur purificare, n. 3147, 5954 fin.; per `manus' {8}significantur interiora naturalis, et per `caput' spiritualia' inde patet quid
intelligitur per `qui lotus est non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus,' quod scilicet homo tunc regeneratus sit, cum etiam quoad exteriora, quae sunt naturalis, regeneratus
est; {9}cum itaque homo etiam quoad naturale regeneratus est, tunc {10} omnia ibi subordinata sunt interioribus, ac interiora cum influunt, ibi influunt ut in sua communia per quae se sistunt homini
sensibilia; cum ita est apud hominem, tunc ab illo sentitur affectio veri quod fidei, et affectio boni quod charitatis. 4 {11}Ast ipsum sensuale, quod est ultimum naturalis, aegre potest regenerari,
ex causa quia (c)id ideis materialibus ex terrestribus, corporeis, et mundanis prorsus oppletum est; idcirco homo qui regeneratur, imprimis hodie, non regeneratur quoad sensuale, sed quoad naturale
quod proxime supra sensuale est, ad quod a sensuali elevatur a Domino cum cogitat de veris et bonis fidei; facultas elevationis a sensuali est qua donatur homo {7}qui regeneratur a Domino; de sensuali
quale sit, et de elevatione {12}cogitationis supra illud, videatur n. 5084, 5089, (x)5094, 5125, 5128, 5767, 6283, 6201, 6310, 6311, 6313, 6314, 6316, 6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844,
6845, 6948, 6949. @1 apud hominem$ @2 After formam$ @3 claudantur$ @4 influit$ @5 quod$ @6 i nunc$ @7 cum$ @8 significantur altered to significatur$ @9 ex his nunc patet quod homo non
prius regeneratus sit quae cum$ @10 i enim$ @11 At$ @12 ejus$