765.
Huc usque actum de tentatione hominis Ecclesiae Noahus dicti, et quidem primum de tentatione ejus quoad intellectualia, quae sunt vera fidei, a vers. 6 ad 10, et dein de tentatione ejus quoad voluntaria,
quae spectant bona charitatis, vers. 11, 12. Finis tentationum fuit ut inde renasceretur homo Ecclesiae, seu Ecclesia nova, pereunte Antiquissima: haec Ecclesia, ut prius dictum, diversae indolis
fuit ab Antiquissima, nempe spiritualis; quae talis est ut homo per doctrinalia fidei renascatur; quae cum implantata sunt, tunc insinuatur ei conscientia, ne contra verum et bonum fidei agat; et sic
donatur charitate, quae conscientiam ejus regit, ex qua sic agere incipit; ex quibus constare potest quid spiritualis homo, non qui putat fidem absque charitate salvare, sed qui essentiale fidei facit
charitatem, et inde agit: ut talis homo seu talis Ecclesia existeret, fuit finis; quare nunc de ipsa hac Ecclesia agitur: quod nunc de Ecclesia agatur, constare etiam potest a repetitione quasi ejusdem
rei, dicitur enim hic, 'In ipso hoc die intravit Noah, et Shem, et Ham, et Japheth, filii Noahi, et uxor Noahi, et tres uxores filiorum ejus cum illis in arcam,' supra vers. 7 similiter, sed his
verbis, 'et intravit Noah, et fila ejus et uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum illo in arcam,' sed quia nunc de Ecclesia agitur, nominantur filii Shem, Ham et Japheth, qui cum nominantur, significant
hominem Ecclesiae; at cum vocantur 'filii' absque nominibus, significant vera fidei: praeterea repetuntur iterum quae prius dicta sunt vers. 8, 9 de bestiis et avibus, quod intrarint in arcam, vers.
14-16; sed cum varietate conveniente et applicabili hic ad Ecclesiam.