7985.
Dicitur quod `habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto fuerint triginta anni et quadringenti anni,' et porro quod `a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, in eodem die hoc,
{1}exiverint omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti,' cum tamen habitatio filiorum Israelis a Jacobi descensu in Aegyptum ad exitum posterorum ejus nunc, non fuerit plus quam dimidium illius temporis,
nempe 215 annorum, ut patet manifeste a chronologicis Scripturae Sacrae; fuit enim Moscheh natus ex Amram, et Amram ex Kehath, ac Kehath ex Levi, ac Kehath simul cum Levi patre suo venit in Aegyptum,
Gen. xlvi 11; {2}aetas vitae Kehath {3}fuit 133 annorum, Exod. vi 18, {2}ac aetas vitae Amaram, ex quo Aharon et Moscheh, 137 annorum, ibid. vers. 20; et Moscheh fuit vir 80 annorum cum stetit coram
Pharaone, Exod. vii 7; non memoratur quo anno aetatis Kehathi natus est Amram, nec quo anno aetatis Amrami natus est Moscheh; at quod non fuerint {4}430 anni, constare potest, nam anni aetatum illorum
ne quidem ad {4}430 assurgunt, sed ad 350; quod sciri potest si addantur anni aetatis Kehathi 133 cum annis aetatis Amrami 137, et hi cum annis Moschis 80 cum stetit coram Pharaone; {5}minus si addantur
anni a nativitatibus illorum; quod fuerint 215 anni, ex chronologicis videri potest. Sed ab Abrahami descensu in (x)Aegyptum ad {6}exitum filiorum Israelis fuerunt 430 anni, de quibus etiam videantur
chronologici; inde nunc constare potest quod per 430 annos hic intelligatur integra periodus temporis usque ab Abrahamo et non a Jacobo; quod hi anni designati sint, ac dicti anni habitationis
filiorum Israelis in Aegypto, est {7}ob sensum internum, in quo per illos significatur status plenus ac (t)duratio vastationis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ac in terra inferiore usque
ad Adventum Domini detenti, ac tunc liberati, de quibus videatur n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932. @1 exiverunt$ @2 ac anni$ @3 fuerunt$ @4 415$ @5 minus anni nativitatum qui quod sint
215$ @6 filiorum Jacobi exitum inde$ @7 propter$