8152.
`Et persecutus post filios Israelis': quod significet conatum subjugandi illos qui in fide conjuncta charitati, constat ex significatione {1}`persequi' quod sit conatus subjugandi, ut n. 8136; et ex
repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; ita qui in fide conjuncta charitati; nam qui ab illa Ecclesia sunt in illa fide tam {2}quoad doctrinam quam
quoad vitam sunt; bonum fidei seu charitas est essentiale, ita primo loco, illis qui ab Ecclesia genuina spirituali; {3}ast quibus fides separata a bono ejus {4}tam quoad doctrinam quam quoad vitam, est
verum fidei seu fides essentiale seu primo loco; {5}hi non sunt ab Ecclesia illa, nam vita facit Ecclesiam, non autem doctrina nisi quantum haec fit vitae; inde patet quod Ecclesia Domini non sit hic
aut ibi, sed quod sit ubivis tam intra illa regna ubi Ecclesia quam extra illa, ubi vivitur secundum praecepta charitatis; inde est quod Ecclesia Domini sit per universum orbem {6}sparsa, et tamen
quod una sit; cum enim vita facit Ecclesiam et non doctrina separata a vita, tunc Ecclesia una est, at cum doctrina facit Ecclesiam, tunc plures sunt. @1 persequendi$ @2 doctrina quam vita$ @3 at$ @4
et doctrina et vita$ @5 illi$ @6 et quod una sit non plures$