Arcana Coelestia (Elliott) n. 8232

Previous Number Next Number See English 

8232. `Non relictus est in illis usque ad unum': quod significet omnes et singulos, constat absque explicatione. In hoc versu actum est de immersione {1}seu conjectione illorum qui in falsis ex malo fuerunt, in infernum; sed quid immersio et conjectio in infernum, pauci sciunt; putant quod sit dejectio in quendam locum ubi diabolus cum sua turba, et quod {2}hi crucient illos {3}ibi; sed res non ita se habet; conjectio in infernum non aliud est quam constipatio a meris falsis quae a malo in quo fuerunt cum in mundo; quando ab {4} illis ibi constipati sunt, tunc in inferno sunt; ipsa mala et falsa in quibus tunc sunt cruciant illos; sed cruciatus non venit inde quod doleant ex eo quod malum egerint, sed ex eo quod non malum facere possint, est enim hoc jucundum vitae illorum; cum enim ibi malum faciunt aliis, puniuntur et cruciantur ab illis {5}quibus id faciunt; imprimis sibi mutuo malum faciunt ex cupiditate imperandi, ac ob illam causam subjugandi alios, quod fit si alteri se subjugari non patiuntur, per mille punitionum ac cruciatuum modos; sed dominia ibi, quae continue affectant, alternant vices, et sic qui puniverant et cruciaverant alios ab aliis dein puniuntur et cruciantur; et hoc tamdiu usque dum tandem ardor talis resedit, ex timore poenae. Ex his nunc constare potest unde infernum et quid infernum. (s)Ignis inferni nec aliud est quam concupiscentia quae amoris sui, quae inflammat et cruciat {6},(s) n. 6314, 7324, 7575. @1 et$ @2 illi$ @3 Before crucient$ @4 i falsis$ @5 quibus malum facere volunt, est imprimis ab illis qui servire non volunt, est enim apud omnes ibi animus et ardens cupido imperandi, ac ita subjugandi alios, et quod fit per mille modos, imprimis per diras punitiones$ @6 i; cuivis enim concupiscentiae seu amori inest ignis, qui ignis vitae est$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church