8301.
`Quis sicut Tu in diis, Jehovah?': quod significet quod omne verum boni a Divino Humano Domini procedat, constat ex significatione `deorum' quod sint vera, de qua n. 4402, 7268, 7873, hic vera ex bono,
quia {1}comparatio fit cum Jehovah, dicitur enim, `quis sicut Tu in diis, Jehovah?' Quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, 6281, 6303, 6905,
6945, 6956; quod Divinum Humanum {2} per `Jehovam' hic intelligatur, est quia in hoc cantico agitur de salvatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, (m){3} per Adventum Domini in mundum et tunc per
Divinum Humanum Ipsius,(n) {4} videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834, 6372, 6854, 6914, 7035, 7091 fin., 7828, 7932, 8018, 8054. Quod per illa verba significetur quod omne verum boni a Divino Humano
Domini procedat, est quia vera procedere {5}possunt a quibuscumque, sed vera boni non nisi quam a Domino, consequenter ab illis qui in bono sunt a Domino; vera separata a bono etiam cogitant et loquuntur
illi qui in fide persuasiva sunt, et usque in vita mali, et quoque plures alii intra Ecclesiam, sed illa vera non sunt {6} boni, {7}ita non procedunt a Domino sed ab ipsis. 2 {8}Quod vera ex bono
procedant a Domino, constare potest ex eo quod Dominus sit Ipsum Bonum, quia est Ipse Amor; ab Hoc procedit verum sicut lux a flamma solis; estque hoc verum sicut lux tempore veris et aestatis, quae
calorem in sinu {9} habet, et facit ut omnia telluris quasi vitam accipiant; at verum quod non ex bono, est sicut lux tempore hiemis quando omnia telluris emoriuntur. Quod `dii' sint vera boni, est
quia per `deos' {10}in bono sensu intelliguntur angeli, qui `dii' dicuntur quia sunt substantiae seu formae recipientes veri in quo bonum a Domino. 3 Angeli, proinde vera boni quae a Domino, etiam intelliguntur
per `deos' in his locis: apud Davidem, Deus consistit in coetu Dei, in medio deorum judicabit: Ego dixi, Dii vos; et filii Altissimi omnes vos, Ps. lxxxii 1, 6;
quod sint vera {11}quae
procedunt a Domino quae hic per `deos' intelliguntur, constat ex eo quod primum dicatur `coetus Dei' in singulari, et postea `in medio deorum'; quod `Deus' {12}dicatur' in Verbo ubi agitur de vero, videatur
n. 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010; et quod `Deus' in supremo sensu sit Divinum Verum procedens a Domino, n. 7268: apud eundem, Confitebor Tibi in toto corde meo, coram diis psallam Tibi,
Ps. cxxxviii 1:
apud eundem, Non est sicut Tu inter deos, Domine, Ps. lxxxvi 8:
apud eundem, Deus magnus est Jehovah, et Rex magnus super omnes deos, Ps. xcv 3:
apud eundem, Tu, Jehovah, [altus]
super omnem terram, valde exaltatus es super omnes deos, Ps. xcvii 9:
apud eundem, Ego novi quod magnus Jehovah, et Dominus noster prae omnibus diis, Ps. cxxxv 5;
inde etiam Jehovah {13}Dominus
dominorum et Deus deorum dicitur, Deut. x 17; {14} Jos. xxii 22; Ps. cxxxvi 2. 4 Quod toties dicatur {15} quod Jehovah sit super omnes deos et quod sit Deus deorum, erat quia illo tempore plures
dii {16} colebantur, et gentes distinguebantur per deos quos colebant, et unaquaevis gens credebat quod suus deus esset omnium supremus; et quia inde insidebat omnium mentibus pluralitas deorum, ac disceptabatur
quisnam eorum major esset, ut satis constare potest ex historicis Verbi pluribus in locis, et haec opinio insidebat mentibus Judaeorum prae aliis, {17}ideo in Verbo toties dicitur quod Jehovah
omnibus diis major esset et quod esset Rex et Deus deorum; quod opinio illa de pluribus diis insederit mentibus Judaeorum prae aliis gentibus, constare satis potest a frequente apostasia illorum
ad cultum aliorum deorum, de qua in libris historicis Verbi plures, (m)ut Jud. ii 10-13, 17, 19, iii 5-7, viii 27, 33, x 6, 10, 13, xviii 14, 17, 18, 20, 25, 31; 1 Sam. vii 3, 4, viii 8; 1 Reg. xiv 23,
24, xvi 31-33, xviii 20 seq., xxi 26, xxii 54; 2 Reg. xvi 1, 10 seq., xvii 7, 15-17, xxi 3-7, 21, xxiii 4, 5, 7, 8, 10-13; et alibi.(n) 5 Gens illa {18} tali vesania fuit ut Jehovam solum ore confiterentur,
sed usque alios deos corde agnoscerent, quod manifeste constare potest ex eo quod postquam viderunt tot miracula in Aegypto, tot quoque postea, mare coram illis divisum et exercitum Pharaonis
immersum, columnam nubis et ignis continue apparentem, mannam e caelo quotidie depluentem, et ipsam praesentiam Jehovae cum tanta majestate et tanto terrore super monte Sinai, et {19}postquam ediderant
confessionem quod Jehovah solus Deus, {20}usque tamen post aliquot septimanas, modo quia retardabat Moscheh, deos fusiles, (x)quos adorarent, sibi postulabant, quos etiam factos ab Aharone, divino
cultu {21}prosequebantur per festum, per holocausta et sacrificia, et per choreas; inde constare potest quod cordibus illorum inhaeserit cultus plurium deorum; quod illa gens prae omni alia gente in
universa tellure talis fuerit, etiam constat apud Jeremiam, Num mutavit gens deos, {22}et populus Meus permutavit gloriam suam cum eo quod non prodest? Obstupescite, caeli, super hoc, et cohorrescite,
trepidate valde: juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Judah, ii 11, 12, 28;
6 indoles etiam {23}istius gentis talis est ut prae omnibus aliis gentibus adorent externa, ita idola, et quod
de internis prorsus nihil scire velint; sunt enim omnium gentium avarissimi, et avaritia, qualis illorum quod ametur aurum et argentum propter aurum et argentum et non propter aliquem usum, est affectio
maxime terrestris, et mentem prorsus {24}in corpus detrahit et ei immergit, et claudit interiora in tantum ut prorsus non aliquid fidei et amoris e caelo intrare possit; inde patet quantum errant qui
credant quod gens illa iterum eligetur, seu quod Ecclesia Domini {25} ad illos, rejectis reliquis, iterum transibit, cum tamen ad fidem in Dominum prius {26}convertes lapides quam illos; {27}ad illos
iterum Ecclesia transibit, creditur quia in propheticis Verbi multis in locis dicitur quod reversuri sint, {28}sed non sciunt quod per `Jehudam' ibi, per `Jacobum,' et per `Israelem' non illa gens
intelligatur, sed {29}illi apud quos Ecclesia. @1 comparantur Jehovae, et dicitur$ @2 i Domini$ @3 i quod factum$ @4 i quod salvatio illis per Divinum Humanum Domini,$ @5 possint$ @6 i vera$ @7
nec$ @8 quae vera illis sunt media ad honores, lucra, et famam; at vera quae ex bono, hoc est, fides quae ex charitate, non procedunt nisi ex Domino, Dominus enim est$ @9 i suo$ @10 hic$ @11
procedentia a Divino$ @12 After Verbo$ @13 Deus Deorum et Dominus dominorum$ @14 i et Deus deorum$ @15 i in Verbo$ @16 i erant qui$ @17 idcirco$ @18 i Judaica enim$ @19 post suam$ @20
S first wrote et tamen usque then d usque$ @21 colebant, nempe$ @22 at$ @23 illius$ @24 ad extrema detrahit; et inde claudit interiora adeo$ @25 i iterum I$ @26 convertuntur$ @27
quod illi iterum eligentur$ @28 non scientes$ @29 qui ab Ecclesia sunt, et$