8394.
Postquam homo se exploraverat, et agnoverat sua peccata, et paenitentiam egerat, manebit constans in bono usque ad finem vitae; si autem dein relabitur ad vitam mali priorem et hanc amplectitur, tunc
profanat, nam tunc malum conjungit bono; inde status ejus posterior (t)fit pejor priore, secundum Domini verba, Quando immundus spiritus exit ex homine, perambulat arentia loca quaerens requiem, sed
non invenit; tunc dicit, Revertar in domum meam unde exivi; cumque venit, et reperit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et
ingressi habitant ibi; et fiunt posteriora hominis pejora primis, Matth. xii 43-45. CAPUT XVI 1. Et profecti sunt ex Elim, et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin, quod inter
Elim et inter Sinai, in quintodecimo die, mensi secundo, ad exire illorum e terra Aegypti. 2. Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis contra Moschen et contra Aharonem in deserto. 3. Et dixerunt
ad illos filii Israelis, Quis dabit? mortui fuissemus manu JEHOVAE in terra Aegypti, in sedendo nos ad ollam carnis, in edendo nos panem ad satietatem; quia eduxistis nos ad desertum hoc, ad occidendum
omnem congregationem hanc fame. 4. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo, et exibit populus, et colligent verbum diei in die suo, propterea ut tentem illum,
num ambulat in lege Mea, si non. 5. Et erit in die sexto, et praeparent quod adduxerunt, et erit duplum super quod colligent die die. 6. Et dixit Moscheh et Aharon ad omnes filios Israelis,
Vesperi et cognoscetis quod JEHOVAH eduxerit vos e terra Aegypti. 7. Et mane et videbitis gloriam JEHOVAE, in audire Ipsum murmurationes vestras contra JEHOVAM; et nos quid quod murmuretis contra nos? 8.
Et dixit Moscheh, In dare JEHOVAM vobis in vespera carnem ad edendum, et panem in matuta ad satiandum; in audire JEHOVAM murmurationes vestras, quibus vos murmurantes contra Ipsum; nos quid?
non contra nos murmurationes vestrae, quod contra JEHOVAM. 9. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Dic ad omnem coetum filiorum Israelis, Appropinquate coram JEHOVAH, quia audivit murmurationes vestras. 10.
Et fuit ut loqui Aharon ad omnem coetum filiorum Israelis, et respexerunt ad desertum, et ecce gloria JEHOVAE visa in nube. 11. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 12. Audivi murmurationes
filiorum Israelis; loquere ad illos, dicendo, Inter vesperas comedetis carnem, et in matuta satiabimini pane, et cognoscetis quod Ego JEHOVAH DEUS vester. 13. Et factum in vespera, et ascendit
selav, et obtexit castra; et in matuta fuit positio roris circum castra. 14. Et {1}ascendit positio roris, et ecce super facies deserti minutum rotundum, minutum sicut pruina super terra. @1
descendit altered to ascendit then d, i and d desiit i desiit again. cp n. 8450, 8456$ 15. Et viderunt filii Israelis, et dixerunt vir ad fratrem suum, Man hoc? quia non sciverunt quid hoc; et dixit
Moscheh ad illos, Hoc panis quem dedit JEHOVAH vobis ad edendum. 16. Hoc verbum quod praecepit JEHOVAH, Colligite de eo, quisque ad os edere sui, omerem ad caput, numerum animarum vestrarum, quisque
ei qui in tentorio suo, accipite. 17. Et fecerunt ita filii Israelis, et collegerunt redigens ad numerosum et ad paucum. 18. Et mensi sunt omere, et non superfluum fecit numeroso, et pauco
non defuit; quisque ad os edere sui collegerunt. 19. Et dixit Moscheh ad illos, Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane. 20. Et non audiverunt ad Moschen, et residuum fecerunt viri ex
illo usque ad mane, et vermiculavit vermes, et computruit; et succensuit super illos Moscheh. 21. Et collegerunt illud mane mane, quisque secundum os edere sui; et incaluit sol et liquefactum est. 22.
Et fuit in die sexto collegerunt panem duplum, duos omeres uni; et venerunt omnes principes coetus, et indicaverunt Moschi. 23. Et dixit ad illos, Hoc quod locutus JEHOVAH, Requies, sabbatum
sanctum JEHOVAE cras; quod coquetis coquite, et quod (x)elixabitis elixate, et omne superfluum reponite hoc vobis ad custodiam usque ad mane. 24. Et reposuerunt illud ad mane, quemadmodum praecepit
Moscheh, et non computruit, et vermis non fuit in illo. 25. Et dixit Moscheh, Comedite illud hodie, quia sabbatum hodie JEHOVAE; hodie non invenietis illud in agro. 26. Sex diebus colligetis
illud, et in die septimo sabbatum, non erit in eo. 27. Et fuit in die septimo exiverunt e populo ad colligendum, et non invenerunt. 28. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Quousque renuitis custodire praecepta
Mea, et leges Meas? 29. Videte quia JEHOVAH dedit vobis sabbatum, propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum; quiescite quisque sub se, ne exeat quisquam e loco suo in die septimo. 30.
Et quieverunt populus in die septimo. 31. Et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man; et hoc sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle. 32. Et dixit Moscheh,
Hoc verbum quod praecepit, JEHOVAH, Imple omerem ex illo ad custodiam generationibus vestris, propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto, in educere Me vos e terra Aegypti. 33. Et dixit
Moscheh ad Aharonem, Accipe urnam unam, et da ibi plenitudinem omeris man, et repone illud coram JEHOVAH, ad custodiam generationibus vestris. 34. Quemadmodum praecepit JEHOVAH ad Moschen, et
reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam. 35. Et filii Israelis comederunt man quadraginta annis, usque ad venire illos ad terram habitatam; man comederunt usque ad venire illos ad terminum
terrae Canaanis. 36. Et omer decima pars ephae illud.