8403.
`Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis': quod significet indolentiam et [inde] querimoniam propter tentationis gravitatem, constat ex significatione `murmurare' quod sit indolentia ex tentationis
acerbitate, et querimonia, de qua n. 8351; `coetus filiorum Israelis' sunt qui ab Ecclesia spirituali, ut supra n. 8398. Agitur hic de tertia tentatione, quae est propter defectum jucundi et boni,
quae tentatio succedit priori in serie, quae fuit propter defectum veri. 2 Qui non instructi sunt de regeneratione hominis autumant quod homo regenerari queat absque tentatione, et quidam quod regeneratus
sit quando unam tentationem subierat; sed sciendum quod absque tentatione nullus regeneretur, et quod plures tentationes succedant una post alteram; causa est quia regeneratio fit ob {1} finem
ut vita veteris hominis moriatur, et vita nova quae caelestis insinuetur; inde constare potest quod omnino pugna erit, vita enim veteris hominis resistit, nec vult exstingui, et vita novi hominis
non potest intrare nisi ubi vita veteris exstincta est; inde patet quod utrinque pugna sit, et ardens, quia pro vita; qui ex rationali illustrato cogitat, inde potest 3 videre et percipere quod regenerari
nequeat homo absque pugna, hoc est, absque tentatione spirituali; tum quoque quod non regeneretur per unam tentationem sed per plures; sunt enim perplura genera mali quae jucundum vitae prioris,
hoc est, vitam veterem, fecerunt; omnia illa mala non possunt semel et simul domari, inhaerent enim pertinaciter, nam irradicata sunt {2}parentibus a multis retro saeculis, et inde innata homini, et confirmata
per (x)actualia mala ex semet ab infantia; haec mala omnia sunt e diametro opposita bono caelesti quod insinuandum, et quod faciet vitam (x)novam {3}. @1 i illum$ @2 After saeculis$ @3
i, inde acerbitas pugnae$