Arcana Coelestia (Elliott) n. 8478

Previous Number Next Number See English 

8478. `Quisque ne residuum faciat de illo usque ad mane': quod significet quod non solliciti erunt de ejus acquisitione ex se, constat ex eo quod manna quovis mane daretur, et quod residuo {1}innascerentur vermes, per quae significatur quod Dominus quotidie provideat necessitates, et quod sic ex se de {2}illarum acquisitione non solliciti esse debeant; hoc quoque {3}intelligitur per panem quotidianum in Oratione Domini, et quoque per Domini verba apud Matthaeum, Ne solliciti sitis animae vestrae quid esuri sitis aut bibituri, neque corpori vestro quid induituri: quid de indumentis solliciti estis? considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant, neque nent: ne itaque solliciti sitis, {4} ut dicatis, Quid edemus? {5}aut, Quid bibemus? aut, Quo induemur? nam ista omnia gentes quaerunt; nonne Pater vester caelestis novit quod opus habeatis his omnibus? quaerite {6}primum regnum caelorum ejusque justitiam, tunc haec omnia adjicientur vobis; ne sitis igitur solliciti in crastinum, nam crastinus dies {7}curam habebit illorum quae illius sunt, vi 25-fin.;
pariter apud Lucam xii 11, 12, 22-31. 2 Quia in hoc versu et in sequente agitur in sensu interno de cura pro crastino, et quod illa cura non solum prohibita sit, sed etiam damnata; quod prohibita, significatur per quod de manna non residuum facerent ad {8}mane, et quod damnata, significatur per quod residuo innatus sit vermis, et id computruerit; qui rem non ultra quam ex sensu litterae intuetur, credere potest quod omnis cura pro crastino abjicienda sit, et sic quod necessitates quotidie ex caelo (x)exspectandae {9}; sed qui rem altius quam ex littera intuetur, ut qui ex sensu interno, scire potest quid per curam (x)crastini intelligitur; non intelligitur cura comparandi sibi victum et amictum, et quoque facultates pro tempore venturo, nam non contra ordinem {10} est prospicere sibi et suis; sed illi curam crastini habent qui non sunt contenti sua sorte, qui non fidunt Divino sed sibi, quique spectant solum ad mundana et terrestria, et non ad caelestia; apud hos universaliter regnat sollicitudo de futuris, cupido possidendi omnia et dominandi super omnes, quae accenditur et crescit secundum incrementa, et tandem supra omnem modum; hi dolent si cupitis non potiuntur, et anguntur cum illorum jacturam faciunt; nec consolatio, nam tunc irascuntur contra Divinum; rejiciunt id una cum omni fidei, seque devovent; tales sunt apud quos cura crastini est. 3 Aliter prorsus apud illos qui fidunt Divino; hi tametsi curam {11}pro crastino habent, usque tamen non habent, nam de crastino non cogitant cum sollicitudine, minus cum anxietate; aequo animo sunt sive potiantur cupitis sive non, ad jacturam nec dolent, sunt contenti sua sorte; si opulenti fiunt, non in opulentia ponunt cor; si ad honores evehuntur, non se aliis digniores spectant; si pauperes fiunt, nec contristantur; si viles conditione, non dejiciunt animum; sciunt quod illis qui fidunt Divino, omnia succedant ad {12}statum felicem in aeternum, et quod quae illis in tempore {13}eveniunt, usque ad illum conducant. 4 Sciendum {14} quod providentia Divina sit universalis, hoc est, in singularissimis omnium, et quod qui in providentiae flumine {15}sunt {16}ferantur continue ad felicia, qualitercumque media apparent; et quod illi in providentiae flumine sint, qui fidunt Divino, Ipsique tribuunt omnia; et quod illi non in providentiae flumine sint, qui sibi solis fidunt, sibique tribuunt omnia, sunt enim in opposito, nam providentiam Divino derogant, et illam sibi vindicant; sciendum etiam quod quantum quis in providentiae flumine est, tantam sit in statu pacis, tum quantum quis in statu {17}pacis est ex bono fidei, tantum {18} in {19}pro videntia Divina sit; hi solum sciunt et credunt quod providentia Divina Domini sit in omnibus et singulis, immo in omnium singularissimis, (m){20}quae etiam videantur ostensa, n. 1919 fin., 4329, 5122 fin, (x)5894 fin., 6058, 6481-6486, 6490, 7004, 7007; et quod providentia Divina (x)spectet aeternum, n. 6491.(n) 5 At qui in opposito sunt vix volunt ut providentia nominetur, sed referunt omnia et singula ad prudentiam, et quae non ad prudentiam referunt ad fortunam aut casum; quidam ad fatum, quod non ex Divino sed ex natura educunt; illos simplices Vocant qui non sibi aut naturae omnia tribuunt. Ex his iterum constare potest quales illi quibus cura crastini, et quales illi quibus non cura crastini. @1 innasceretur vermis$ @2 illis solliciti non debuerint esse$ @3 significatur$ @4 i ita$ @5 et IT$ @6 primo$ @7 curabit illa$ @8 crastinum$ @9 i sint$ @10 i Divinum$ @11 crastini$ @12 felicitatem aeternam$ @13 contingunt, sive prospera sint sive non prospera$ @14 i enim$ @15 est$ @16 ferantur altered to feratur$ @17 innocentiae$ @18 i sit in statu pacis ac$ @19 Providentia Divina Domini sit altered to Providentiae flumine then d flumine$ @20 secundum illa quae ostensa sunt$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church