851.
Quod 'quieverit arca' significet regenerationem, constare potest ex eo quod 'arca' significet hominem hujus Ecclesiae et omnia quae in illa, quae apud illum hominem, ut prius multis ostensum est; cum
itaque arca 'quiescere' dicitur, est quod hic homo regeneretur: ex serie sensus litterae quidem involvi videtur, quod per 'quiescere arcam' significetur quod fluctuationes post tentationem, de quibus
in vers. praec., cessaverint, sed fluctuationes, quae sunt dubia et obscuritates de veris et bonis, non cessant ita sed diu perstant, ut quoque ex sequentibus constabit; inde constat quod continua alia
in sensu interno sint; quae quia arcana, hic licet aperire, nempe quod homo spiritualis, postquam sustinuit tentationes, similiter fiat quies Domini sicut homo caelestis; tum quoque quod similiter
fiat septimus, non 'dies septimus' ut homo caelestis, sed 'mensis septimus'; de homine caelesti, quod sit quies Domini seu sabbatum et quod sit septimus dies, videatur n. 84-88; sed quia differentia
est inter hominem caelestem et hominem spiritualem, illius quies exprimitur in lingua originali per vocem quae significat sabbatum, hujus autem quies per vocem aliam, ex qua nominatus Noah, qui proprie
est quies.