855.
Ex his nunc constare potest quid haec quae in hoc versu, in sensu interno significant, nempe, quod homo spiritualis sit quies sancta, ex novo lumine intellectuali quod charitatis; haec cum mirabili
varietate et in jucundo ordine ita percipiuntur ab angelis ut si homo potuisset solum in una tali idea esse, millia et millia in multiplici serie forent, quae intrarent et afficerent, et quidem talia
quae nusquam potuissent describi: tale est Verbum Domini ubivis in sensu interno, tametsi appareat in sensu litterae ut rude historicum, sicut haec quae illa significent, quod 'quievit arca in mense septimo,
{1}in septimo decimo die mensis, super montibus Ararat.' @1 I has et, but cap., 850 and Heb. have in.$