Arcana Coelestia (Elliott) n. 8588

Previous Number Next Number See English 

8588. `Et Meribah': quod significet querimoniae quale, constat ex eo quod `Meribah' in lingua originali significet contentionem seu jurgium, et {1}`jurgium' significat querimoniam, n. 8563, 8566; {2} quia etiam nomina significant quale rei, n. 8587, ideo `Meribah' hic quale querimoniae. Quod ipsam hanc tentationem et ejus quale attinet, sciendum quod hic describantur illi qui in tentationibus paene succumbunt, qui nempe queruntur contra {3}caelum, et quoque contra ipsum Divinum, et tandem paene non credunt {4} providentiam Divinam; haec significantur in sensu interno per illa quae praecedunt, et quoque per ea quae in hoc versu sequuntur, et sunt quale status tentationis {5} quod per `Massah,' et quale querimoniae in tentatione quod per `Meribah' significantur; quod {6}hoc quale hic per `Meribah' significetur, patet {7} apud Davidem, In angustia invocasti Me, et eripui te; respondi tibi in occulto, probavi te juxta aquas Meribah, Ps. lxxxi 8 [A.V. 7]. 2 At in sensu interno historico, in quo agitur de religioso apud gentem Israeliticam, describitur gens illa qualis fuit erga Jehovam, quod nempe von {8}voluerit supplicando rogare Ipsum de ope, sed quod expostulaverit; causa erat quia Jehovam non {9}agnoscebant pro summo Deo, corde, sed solum ore, quando viderunt miracula; quod non corde Ipsum agnoverint, constat manifeste ex vitulo (x)Aegyptiaco quem sibi fecerunt et adoraverunt, dixeruntque quod illi sint {10}dii sui; tum a frequenti illorum apostasia, de qua videatur n. 8301; haec sunt quae in sensu interno historico hic describuntur; in sensu autem interno spirituali describitur quale tentationis apud illos qui ad ultimum {11}tentationis perducuntur antequam liberantur. 3 Quod quale gentis Israeliticae (c)ac religiosi ejus describatur per {12}contentionem cum Mosche ad Massah et Meribah, constat etiam apud Davidem, Ne obturate cor vestrum sicut in Meribah, sicut in die Massae, in deserto, ubi tentarunt Me patres vestri; tentarunt Me, et viderunt opus Meum; quadraginta annis fastidivi in generatione, et dixi, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias Meas, quibus juravi in ira Mea, si venient ad requiem Meam, Ps. xcv 8-11:
apud Moschen, Non tentabitis Jehovam Deum vestrum, quemadmodum tentastis in Massah, Deut. vi 16:
apud eundem, Praeterea in Tabera et in Massah et in Kibroth Thaavah rebelles fuistis cum Jehovah a die quo cognovi vos, Deut. ix 22, 24:
apud eundem, De Levi dixit, Thumim tui et Urim tui Viro Sancto, quem tentasti in Massah, contendisti cum Eo apud aquas Meribah, Deut. xxxiii [8,] 9;
`Vir Sanctus' hic pro Domino, Quem tentaverunt, et Quem non sanctificaverunt Moscheh et Aharon; in sensu interno historico, in quo de religioso (x)gentis Israeliticae agitur, per Moschen et Aharonem non repraesentatur {13}verum Divinum, sed religiosum istius gentis, cujus duces et capita erant, n. 7041; hoc religiosum quia tale fuit, ut supra dictum, etiam ideo illis denuntiatum est quod non introducerent populum in terram Canaanem, de qua re ita in Libro Numerorum, Dixit Jehovah ad Moschen et Aharonem, Propterea quod non credidistis in Me, et sanctificavistis Me in oculis filiorum Israelis, ideo non deducetis congregationem hanc in terram {14} quam dedi illis; hae aquae Meribah, quia contenderunt filii Israelis cum Jehovah, xx 12, 13, xxvii 14:
et in eodem Libro, Colligetur Aharon ad populum suum, et non veniet in terram quam dedi filiis Israelis, propterea quod rebellastis ori Meo apud aquas Meribah, xx 24:
pariter Moscheh, Deut. xxxii [49-] 51. 5 Quod apud illam gentem usque cultus Divinus repraesentativus institutus fuerit, erat causa quia repraesentativus cultus potuit institui apud omnem gentem quae externa cultus sancta haberet, et paene idololatrice coleret, nam repraesentativum non spectat personam sed rem, n. 1361, et genius illius gentis prae omni alia gente fuit, prorsus (t)colere externa ut sancta et Divina absque omni interno, sicut adorare patres suos, Abrahamum, Jischakum, et Jacobum, ac postea Moschen et Davidem, ut numina, ac praeterea sanctum et ut Divinum habere et colere omnem lapidem et omne lignum, quod {15}cultui illorum Divino inauguratum fuit, sicut {16}arcam, mensas ibi, {17}lampadem, altare, vestes Aharonis, Urim et Thumim, et postea templum; per {18}talia dabatur eo tempore ex providentia Domini {19} communicatio angelorum caeli cum homine, nam oportet alicubi Ecclesia esse, seu repraesentativum Ecclesiae, ut sit communicatio caeli cum humano genere; et quia illa gens prae omni alia gente potuit in externis ponere cultum Divinum, et sic agere repraesentativam Ecclesiae, ideo gens illa {20}assumpta est. 6 Communicatio cum angelis in caelo per repraesentativa fiebat eo tempore hoc modo: cultus (c)illorum externus communicabatur cum spiritibus angelicis qui simplices sunt et non ad interna (x)reflectunt, sed usque interius boni sunt; tales sunt qui in Maximo Homine correspondent cuticulis; hi prorsus non attendunt ad internum hominis sed solum ad externum ejus; si hoc {21}sanctum apparet, etiam illi sancte de illo cogitant; angeli interiores caeli {22}in his spiritibus videbant illa quae repraesentabantur, proinde caelestia et Divina quae correspondebant, nam apud hos potuerunt esse, et videre illa, non autem apud homines, nisi per illos; habitant enim angeli cum hominibus in interioribus, at ubi non interiora sunt, habitant in interioribus spirituum simplicium, nam angeli non sapiunt nisi spiritualia et caelestia quae interiora sunt in repraesentativis; ex his paucis constare potest quomodo {23}dari potuerit communicatio cum caelo per talem populum; sed videantur quae de hac re prius ostensa sunt, nempe quod apud Judaeos sanctum cultus miraculose elevatum fuerit in caelum extra illos, n. 4307; quod {24}posteri Jacobi sanctum potuerint repraesentare, qualescumque fuerunt, modo ritualia mandata stricte observarent, n. 3147, 3479, 3480, 3881 fin., (x)4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4444, 4500, 4680, 4825, 4844, 4847, 4899, 4912, 6304, 6306, 7048, 7051, 8301 fin. @1 quod jurgium sit querimonia, ut supra$ @2 i et$ @3 vera fidei$ @4 i praesentiam ac$ @5 i ac querimoniae,$ @6 id$ @7 i etiam$ @8 supplicare voluerit$ @9 agnoverunt$ @10 A apparently transposes these two words and adds sunt$ @11 desperationis$ @12 illa quae praecedunt, et quoque quae in hoc versu sequuntur$ @13 Dominus quoad Verum Divinum, sed sicut duces et capita ipsum gentis illius religiosum, n. 7041, quod$ @14 i hanc$ @15 secundum rituale suum santificatum$ @16 arcas IT$ @17 panes, lucernam$ @18 talem cultum$ @19 i dabatur$ @20 electa$ @21 cum sancto$ @22 in illis, sicut in speculis, videbant talia quae repraesentabant coelestia et Divina, inde illi tunc in sancto quod correspondebat, ita quod repraesentabatur, fuerunt, et per illos spiritus habitabant angeli cum homine$ @23 per talem populum conjunctio coeli potuit existere;$ @24 Judaei et Israelitae$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church